pronađen 1879 Rezultati za: Spe
Ululate, pastores, et clamate; et volutamini vos in pulvere, optimates gregis, quia completi sunt dies vestri ad occisionem et ad dispersionem vestram, et cadetis quasi vasa pretiosa. (Liber Ieremiae 25, 34)
et ait Hananias in conspectu omnis populi dicens: “Haec dicit Dominus: Sic confringam iugum Nabuchodonosor regis Babylonis post duos annos dierum de collo omnium gentium”. Et abiit Ieremias propheta in viam suam. (Liber Ieremiae 28, 11)
Ego enim scio cogitationes, quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem vobis posteritatem et spem. (Liber Ieremiae 29, 11)
quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te. Faciam enim consummationem in cunctis gentibus, in quibus dispersi te; te autem non faciam in consummationem, sed castigabo te in iudicio nec quasi innocenti parcam tibi. (Liber Ieremiae 30, 11)
Audite verbum Domini, gentes, et annuntiate in insulis, quae procul sunt, et dicite: “Qui dispersit Israel, congregabit eum et custodiet eum sicut pastor gregem suum”. (Liber Ieremiae 31, 10)
Et est spes novissimis tuis, ait Dominus, et revertentur filii ad terminos suos. (Liber Ieremiae 31, 17)
Et sicut vigilavi super eos, ut evellerem et demolirer et dissiparem et disperderem et affligerem, sic vigilabo super eos, ut aedificem et plantem, ait Dominus. (Liber Ieremiae 31, 28)
et exibit ultra norma mensurae in conspectu eius super collem Gareb et vertetur in Goa, (Liber Ieremiae 31, 39)
et in Babylonem ducet Sedeciam, et ibi erit, donec visitem eum, ait Dominus; si autem dimicaveritis adversum Chaldaeos, nihil prosperum habebitis”?”. (Liber Ieremiae 32, 5)
Quia in furorem et in indignationem meam facta est mihi civitas haec a die, qua aedificaverunt eam, usque ad diem istam, qua auferetur de conspectu meo (Liber Ieremiae 32, 31)
“Numquid non vidisti quid populus hic locutus sit dicens: “Duae cognationes, quas elegerat Dominus, abiectae sunt”, et populum meum despexerunt, eo quod non sit ultra gens coram eis? (Liber Ieremiae 33, 24)
Et conversi estis vos hodie et fecistis, quod rectum est in oculis meis, ut praedicaretis libertatem unusquisque ad proximum suum; et inistis pactum in conspectu meo in domo, super quam invocatum est nomen meum. (Liber Ieremiae 34, 15)