pronađen 2771 Rezultati za: Sit
Antiochus autem rex applicuit castra in Doram in secunda die admovens ei semper manus et machinas faciens et conclusit Tryphonem, ne exiret aut introiret. (Liber I Maccabaeorum 15, 25)
Et misit ad eum Simon duo milia virorum electorum in auxilium et argentum et aurum et vasa copiosa. (Liber I Maccabaeorum 15, 26)
Et misit ad eum Athenobium unum de amicis suis, ut tractaret cum ipso dicens: “Vos tenetis Ioppen et Gazaram et arcem, quae est in Ierusalem, civitates regni mei; (Liber I Maccabaeorum 15, 28)
Nunc autem senui, vos autem in misericordia sufficientes estis in annis; estote loco meo et fratris mei et egressi pugnate pro gente nostra; auxilium vero de caelo vobiscum sit”. (Liber I Maccabaeorum 16, 3)
Et divisit populum, et equites in medio peditum; erat autem equitatus adversariorum copiosus nimis. (Liber I Maccabaeorum 16, 7)
Et scripsit haec Ptolemaeus et misit regi, ut mitteret ei exercitum in auxilium et traderet ei civitates et regionem. (Liber I Maccabaeorum 16, 18)
Et misit alios in Gazaram tollere Ioannem; et tribunis misit epistulas, ut venirent ad se, et daret eis argentum et aurum et dona. (Liber I Maccabaeorum 16, 19)
Et alios misit occupare Ierusalem et montem templi. (Liber I Maccabaeorum 16, 20)
Et praecurrens quidam nuntiavit Ioanni in Gazara quia periit pater eius et fratres eius et quia: “Misit te quoque interfici”. (Liber I Maccabaeorum 16, 21)
Et cetera sermonum Ioannis et bellorum eius et bonarum virtutum, quibus fortiter gessit, et aedificii murorum, quos exstruxit, et rerum gestarum eius, (Liber I Maccabaeorum 16, 23)
Regnante Demetrio, anno centesimo sexagesimo nono, nos Iudaei scripsimus vobis in tribulatione et impetu, qui supervenit nobis in istis annis, ex quo recessit Iason et, qui cum eo erant, a sancta terra et a regno (Liber II Maccabaeorum 1, 7)
Nam cum in Persidem ducerentur patres nostri, sacerdotes, qui tunc cultores Dei erant, acceptum ignem de altari occulte absconderunt in cavo putei situm habentis siccum, in quo contutati sunt eum, ita ut omnibus ignotus esset locus. (Liber II Maccabaeorum 1, 19)