pronađen 1219 Rezultati za: Sin
SAMECH. Sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit Chananaeo. (Liber Proverbiorum 31, 24)
SIN. Fallax gratia et vana est pulchritudo; mulier timens Dominum ipsa laudabitur. (Liber Proverbiorum 31, 30)
Quis enim comedet et deliciis affluet sine eo? (Liber Ecclesiastes 2, 25)
Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferen dum sermonem coram Deo; Deus enim in caelo, et tu super terram: idcirco sint pauci sermones tui. (Liber Ecclesiastes 5, 1)
Dulcis est somnus operanti, sive parum sive multum comedat; saturitas autem divitis non sinit eum dormire. (Liber Ecclesiastes 5, 11)
Ne sis velox in animo ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit. (Liber Ecclesiastes 7, 9)
Omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non deficiat. (Liber Ecclesiastes 9, 8)
Cor sapientis in dextera eius, et cor stulti in sinistra illius. (Liber Ecclesiastes 10, 2)
tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cupressina. (Canticum Canticorum 1, 17)
Impii autem manibus et verbis accersierunt illam; aestimantes illam amicam defluxerunt et sponsionem posuerunt ad illam, quoniam digni sunt, qui sint ex parte illius. (Liber Sapientiae 1, 16)
Videamus ergo, si sermones illius veri sint, et tentemus, quae in exitu eius erunt: (Liber Sapientiae 2, 17)
Sapientiam enim et disciplinam qui despicit, infelix est, et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum. (Liber Sapientiae 3, 11)