pronađen 1491 Rezultati za: Sicut
numquid non sicut feci Samariae et idolis eius, sic faciam Ierusalem et simulacris eius?”. (Liber Isaiae 10, 11)
et apprehendit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum; et sicut colliguntur ova derelicta, sic universam terram ego congregavi, et non fuit qui moveret pennam aut aperiret os et ganniret”. (Liber Isaiae 10, 14)
Et gloriam saltus eius et horti eius ab anima usque ad carnem consumet, et erit sicut aeger tabescens; (Liber Isaiae 10, 18)
Propter hoc haec dicit Dominus, Deus exercituum: “Noli timere, populus meus habitator Sion, ab Assur; in virga percutiet te et baculum suum levabit super te sicut Aegyptus. (Liber Isaiae 10, 24)
Et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum iuxta plagam Madian in Petra Oreb et virgam suam super mare et levabit eam sicut in Aegypto. (Liber Isaiae 10, 26)
Vitula et ursus pascentur, simul accubabunt catuli eorum; et leo sicut bos comedet paleas. (Liber Isaiae 11, 7)
Non nocebunt et non occident in universo monte sancto meo, quia plena erit terra scientia Domini, sicut aquae mare operiunt. (Liber Isaiae 11, 9)
Et erit via residuo populo meo, qui relinquetur ab Assyria, sicut fuit Israeli in die illa, qua ascendit de terra Aegypti. (Liber Isaiae 11, 16)
Et erit Babylon, splendor regnorum, inclita superbia Chaldaeorum, sicut cum subvertit Dominus Sodomam et Gomorram. (Liber Isaiae 13, 19)
Universi respondebunt et dicent tibi: “Et tu vulneratus es sicut nos, nostri similis effectus es”. (Liber Isaiae 14, 10)
Et erit: sicut avis fugiens, et pulli de nido avolantes, sic erunt filiae Moab ad vada Arnon. (Liber Isaiae 16, 2)
Oraculum Damasci. “Ecce Damascus desinet esse civitas et erit sicut acervus ruinarum. (Liber Isaiae 17, 1)