pronađen 1491 Rezultati za: Sicut
Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione. (Evangelium secundum Ioannem 15, 10)
Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos; (Evangelium secundum Ioannem 15, 12)
sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam aeternam. (Evangelium secundum Ioannem 17, 2)
Et iam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, ut sint unum sicut nos. (Evangelium secundum Ioannem 17, 11)
Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus odio eos habuit, quia non sunt de mundo, sicut ego non sum de mundo. (Evangelium secundum Ioannem 17, 14)
De mundo non sunt, sicut ego non sum de mundo. (Evangelium secundum Ioannem 17, 16)
Sicut me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum; (Evangelium secundum Ioannem 17, 18)
ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint; ut mundus credat quia tu me misisti. (Evangelium secundum Ioannem 17, 21)
Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi illis, ut sint unum, sicut nos unum sumus; (Evangelium secundum Ioannem 17, 22)
ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum; ut cognoscat mundus, quia tu me misisti et dilexisti eos, sicut me dilexisti. (Evangelium secundum Ioannem 17, 23)
Acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos Iudaeis est sepelire. (Evangelium secundum Ioannem 19, 40)
Dixit ergo eis iterum: “Pax vobis! Sicut misit me Pater, et ego mitto vos”. (Evangelium secundum Ioannem 20, 21)