pronađen 42 Rezultati za: Semei
Filii Gerson: Lobni et Semei per cognationes suas. (Liber Exodus 6, 17)
Haec sunt nomina filiorum Gerson secundum familias suas: Lobni et Semei; (Liber Numeri 3, 18)
Venit ergo rex David usque Bahurim, et ecce egrediebatur inde vir de cognatione domus Saul nomine Semei filius Gera; procedebat egrediens et maledicens (Liber II Samuelis 16, 5)
Ita autem loquebatur Semei, cum malediceret regi: “Egredere, egredere, vir sanguinum et vir Belial! (Liber II Samuelis 16, 7)
Ambulabat itaque David et socii eius per viam; Semei autem per iugum montis ex latere gradiebatur maledicens et mittens lapides adversum eum terramque spargens. (Liber II Samuelis 16, 13)
Festinavit autem Semei filius Gera Beniaminita de Bahurim et descendit cum viris Iudae in occursum regis David; (Liber II Samuelis 19, 17)
et transierant vada, ut traducerent domum regis et facerent iuxta placitum eius. Semei autem filius Gera prostratus coram rege, cum transiturus esset Iordanem, (Liber II Samuelis 19, 19)
Respondens vero Abisai filius Sarviae dixit: “Numquid non occidetur Semei, pro hoc quia maledixit christo Domini?”. (Liber II Samuelis 19, 22)
Et ait rex Semei: “Non morieris!”. Iuravitque ei. (Liber II Samuelis 19, 24)
Sadoc vero sacerdos et Banaias filius Ioiadae et Nathan propheta et Semei et Rei et robur exercitus David non erat cum Adonia. (Liber I Regum 1, 8)
Habes quoque apud te Semei filium Gera de Beniamin de Bahurim, qui maledixit mihi maledictione pessima, quando ibam ad Mahanaim; sed quia descendit mihi in occursum ad Iordanem, et iuravi ei per Dominum dicens: Non te interficiam gladio. (Liber I Regum 2, 8)
Misit quoque rex et vocavit Semei dixitque ei: “Aedifica tibi domum in Ierusalem et habita ibi et non egredieris inde huc atque illuc; (Liber I Regum 2, 36)