pronađen 2345 Rezultati za: Sed
Et abiit inde Gazam, et concluserunt, qui erant Gazae; et obsedit eam et succendit, quae erant in circuitu civitatis, et praedatus est ea. (Liber I Maccabaeorum 11, 61)
Sed et nos rescribimus vobis. Pecora vestra et possessiones vestrae nostrae sunt; et, quae nostra, vestra sunt. Mandamus itaque, ut annuntient vobis secundum haec”. (Liber I Maccabaeorum 12, 23)
et dixerunt: “Non nobis reddas secundum malitias nostras sed secundum misericordiam tuam”. (Liber I Maccabaeorum 13, 46)
Et unusquisque colebat terram suam cum pace; et terra dabat fructus suos, et ligna camporum fructum suum. 9 Seniores in plateis sedebant, omnes de bonis communiter tractabant, et iuvenes induebant se gloriam et stolas belli. (Liber I Maccabaeorum 14, 8)
Et sedit unusquisque sub vite sua et sub ficulnea sua, et non erat qui eos terreret. (Liber I Maccabaeorum 14, 12)
Et noluit ea accipere, sed rupit omnia, quae pactus est cum eo antea, et alienavit se ab eo. (Liber I Maccabaeorum 15, 27)
Et respondit ei Simon et dixit ei: “Neque alienam terram sumpsimus neque aliena detinemus sed hereditatem patrum nostrorum, quae iniuste ab inimicis nostris aliquo tempore possessa est. (Liber I Maccabaeorum 15, 33)
Sicut narraverunt nobis, non invenerunt ignem sed aquam crassam. Et iussit eos haurire et afferre. Utque imposita sunt sacrificia, iussit sacerdotes Nehemias aspergere aqua et ligna et, quae erant superposita. (Liber II Maccabaeorum 1, 21)
quod ut factum est, flamma accensa est, sed a lumine, quod refulsit ex altari, consumpta est. (Liber II Maccabaeorum 1, 32)
sed et de proeliis, quae pertinent ad Antiochum Epiphanem et filium eius Eupatorem, (Liber II Maccabaeorum 2, 20)
Sed cum venisset Hierosolymam et benigne a summo sacerdote civitatis esset exceptus, narravit de dato indicio, et cuius rei gratia adesset aperuit; interrogabat autem, si vere haec ita essent. (Liber II Maccabaeorum 3, 9)
Accinctaeque mulieres ciliciis sub mammis per vias confluebant; sed et virgines, quae conclusae erant, aliae quidem procurrebant ad ianuas, aliae autem ad muros, quaedam vero per fenestras aspiciebant; (Liber II Maccabaeorum 3, 19)