pronađen 2345 Rezultati za: Sed
Et Abimelech sedit in Aruma; Zebul autem Gaal et fratres eius expulit de urbe nec in ea passus est commorari. (Liber Iudicum 9, 41)
Irruensque cum cuneo suo obsedit ingressum portae civitatis; duae autem turmae palantes per campum adversarios percusserunt. (Liber Iudicum 9, 44)
Illoque mortuo, omnes viri Israel hoc videntes reversi sunt in sedes suas. (Liber Iudicum 9, 55)
habens triginta filios sedentes super triginta pullos asinarum, et ipsis erant triginta civitates, quae appellatae sunt Havoth Iair (id est villae Iair) usque in praesentem diem, in terra Galaad. (Liber Iudicum 10, 4)
Sed, quando de Aegypto conscenderunt, ambulavit Israel per solitudinem usque ad mare Rubrum et venit in Cades; (Liber Iudicum 11, 16)
Qui et ipse Israel verbis diffidens non dimisit eum transire per terminos suos, sed, omni populo suo congregato, egressus est contra eum in Iasa et fortiter resistebat. (Liber Iudicum 11, 20)
Tradiditque eum Dominus in manu Israel cum omni exercitu suo, qui percussit eum et possedit omnem terram Amorraei habitatoris regionis illius, (Liber Iudicum 11, 21)
Igitur non ego pecco in te, sed tu contra me male agis indicens mihi bella non iusta. Iudicet Dominus arbiter huius diei inter filios Israel et inter filios Ammon”. (Liber Iudicum 11, 27)
Cui apparuit angelus Domini et dixit ad eam: “Ecce sterilis es et absque liberis, sed concipies et paries filium. (Liber Iudicum 13, 3)
Exaudivitque Deus precantem Manue, et venit rursum angelus Dei ad mulierem sedentem in agro. Manue autem maritus eius non erat cum ea. (Liber Iudicum 13, 9)
dicens: “Putavi quod odisses eam et ideo tradidi illam amico tuo; sed habet sororem iuniorem, quae pulchrior illa est; sit tibi pro ea uxor”. (Liber Iudicum 15, 2)
Dixerunt: “Non te occidemus, sed vinctum trademus”. Ligaveruntque eum duobus novis funibus et tulerunt de petra Etam. (Liber Iudicum 15, 13)