pronađen 127 Rezultati za: Secundi Book Samuel

  • Levavit autem cocus armum et caudam et posuit ante Saul. Dixitque Samuel: “Ecce quod remansit; pone ante te et comede, quia de industria servatum est tibi, quando populum vocavi”. Et comedit Saul cum Samuel in die illa. (Liber I Samuelis 9, 24)

  • Cumque mane surrexissent, et iam elucesceret, vocavit Samuel Saul in solario dicens: “Surge, ut dimittam te”. Et surrexit Saul. Egressique sunt ambo, ipse videlicet et Samuel. (Liber I Samuelis 9, 26)

  • Cumque descenderent in extrema parte civitatis, Samuel dixit ad Saul: “Dic puero, ut antecedat nos — et ille antecessit C; tu autem subsiste paulisper, ut indicem tibi verbum Domini”. (Liber I Samuelis 9, 27)

  • Tulit autem Samuel lenticulam olei et effudit super caput eius et deosculatus eum ait: “Ecce unxit te Dominus in principem super populum suum, super Israel. Et tu dominaberis populo Domini et tu liberabis eum de manu inimicorum eius, qui in circuitu eius sunt. Et hoc tibi signum quia unxit te Deus in principem super hereditatem suam: (Liber I Samuelis 10, 1)

  • Et dixit ei patruus suus: “Indica mihi quid dixerit tibi Samuel”. (Liber I Samuelis 10, 15)

  • Et ait Saul ad patruum suum: “Indicavit nobis quia inventae essent asinae”. De sermone autem regni non indicavit ei, quem locutus illi fuerat Samuel. (Liber I Samuelis 10, 16)

  • Et convocavit Samuel populum ad Dominum in Maspha (Liber I Samuelis 10, 17)

  • Et applicuit Samuel omnes tribus Israel; et cecidit sors in tribum Beniamin. (Liber I Samuelis 10, 20)

  • Et ait Samuel ad omnem populum: “Certe videtis, quem elegit Dominus, quoniam non sit similis ei in omni populo”. Et clamavit cunctus populus et ait: “Vivat rex!”. (Liber I Samuelis 10, 24)

  • Locutus est autem Samuel ad populum legem regni et scripsit in libro et reposuit coram Domino; et dimisit Samuel omnem populum, singulos in domum suam. (Liber I Samuelis 10, 25)

  • Et assumens par boum concidit in frusta misitque in omnes terminos Israel per manum nuntiorum dicens: “Quicumque non exierit secutusque fuerit Saul et Samuel, sic fiet bobus eius”. Invasit ergo timor Domini populum, et egressi sunt quasi vir unus. (Liber I Samuelis 11, 7)

  • Et ait populus ad Samuel: “Quis est iste qui dixit: “Saul num regnabit super nos?”. Date viros, et interficiemus eos”. (Liber I Samuelis 11, 12)


“Jesus e a sua alma devem cultivar a vinha de comum acordo.” São Padre Pio de Pietrelcina