pronađen 198 Rezultati za: Saram Abraham

  • Tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotamiae finibus et adduxi eum per totam terram Chanaan multiplicavique semen eius. (Liber Iosue 24, 3)

  • Cumque iam tempus esset, ut offerretur sacrificium, accedens Elias propheta ait: “Domine, Deus Abraham, Isaac et Israel, hodie ostende quia tu es Deus in Israel, et ego servus tuus et iuxta praeceptum tuum feci omnia haec. (Liber I Regum 18, 36)

  • Et misertus est Dominus eorum et reversus est ad eos propter pactum suum, quod habebat cum Abraham, Isaac et Iacob, et noluit disperdere eos neque proicere penitus usque in praesens tempus. (Liber II Regum 13, 23)

  • Abram: iste est Abraham. (Liber I Paralipomenon 1, 27)

  • Filii autem Abraham: Isaac et Ismael. (Liber I Paralipomenon 1, 28)

  • Filii autem Ceturae concubinae Abraham, quos genuit: Zamran, Iecsan, Madan, Madian, Iesboc, Sue. Porro filii Iecsan: Saba et Dedan. Filii autem Dedan: Assurim et Latusim et Loommim. (Liber I Paralipomenon 1, 32)

  • Generavit autem Abraham Isaac, cuius fuerunt filii Esau et Israel. (Liber I Paralipomenon 1, 34)

  • pacti, quod pepigit cum Abraham, et iuramenti illius cum Isaac. (Liber I Paralipomenon 16, 16)

  • Domine, Deus Abraham et Isaac et Israel patrum nostrorum, custodi in aeternum hanc voluntatem cordis eorum; et semper in venerationem tui mens ista permaneat. (Liber I Paralipomenon 29, 18)

  • Nonne tu, Deus noster, expulisti habitatores terrae huius coram populo tuo Israel et dedisti eam semini Abraham amici tui in sempiternum? (Liber II Paralipomenon 20, 7)

  • Perrexeruntque cursores cum epistulis ex regis manu et principum eius in universum Israel et Iudam, iuxta quod rex iusserat, praedicantes: “Filii Israel, revertimini ad Dominum, Deum Abraham et Isaac et Israel, ut revertatur ad reliquias, quae effugerunt manum regum Assyriorum. (Liber II Paralipomenon 30, 6)

  • Tu ipse, Domine Deus, qui elegisti Abram et eduxisti eum de Ur Chaldaeorum et posuisti nomen eius Abraham. (Liber Nehemiae 9, 7)


“Os talentos de que fala o Evangelho são os cinco sentidos, a inteligência e a vontade. Quem tem mais talentos, tem maior dever de usá-los para o bem dos outros.” São Padre Pio de Pietrelcina