pronađen 649 Rezultati za: Samuhel Regem Beniamin Et Unctio
Porro de filiis Beniamin: Sallu filius Mosollam filii Odovia filii Asana (Liber I Paralipomenon 9, 7)
Venerunt ergo omnes maiores natu Israel ad regem in Hebron, et iniit David cum eis foedus in Hebron coram Domino; unxeruntque eum regem super Israel iuxta sermonem Domini, quem locutus est in manu Samuel. (Liber I Paralipomenon 11, 3)
Ithai filius Ribai de Gabaa filiorum Beniamin, Banaia Pharathonites, (Liber I Paralipomenon 11, 31)
tendentes arcum et utraque manu fundis saxa iacientes et dirigentes sagittas. De fratribus Saul ex Beniamin: (Liber I Paralipomenon 12, 2)
Venerunt autem et de Beniamin et de Iuda ad praesidium, in quo morabatur David. (Liber I Paralipomenon 12, 17)
De filiis autem Beniamin fratribus Saul tria milia; magna enim pars eorum adhuc sequebatur domum Saul. (Liber I Paralipomenon 12, 30)
Et ex dimidia parte tribus Manasse decem et octo milia; singuli per nomina sua destinati, ut venirent et constituerent regem David. (Liber I Paralipomenon 12, 32)
Omnes isti viri bellatores expediti ad pugnandum corde perfecto venerunt in Hebron, ut constituerent regem David super universum Israel; sed et omnes reliqui ex Israel uno corde erant, ut rex fieret David. (Liber I Paralipomenon 12, 39)
Cognovitque David quod confirmasset eum Dominus in regem super Israel et sublevatum esset regnum suum propter populum eius Israel. (Liber I Paralipomenon 14, 2)
Audientes autem Philisthim quod unctus esset David in regem super universum Israel, ascenderunt omnes, ut quaererent eum; quod cum audisset David, egressus est obviam eis. (Liber I Paralipomenon 14, 8)
Cumque pervenisset arca foederis Domini usque ad civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem et despexit eum in corde suo. (Liber I Paralipomenon 15, 29)
Et percussit David etiam Adadezer regem Soba in regione ad Emath, quando perrexit, ut dilataret imperium suum usque ad flumen Euphraten. (Liber I Paralipomenon 18, 3)