pronađen 858 Rezultati za: Rio
Et dixit Dominus ad Isaiam: “Egredere in occursum Achaz, tu et Seariasub (id est Reliquiae revertentur) filius tuus, ad extremum aquaeductus piscinae superioris in viam agri fullonis; (Liber Isaiae 7, 3)
adducet Dominus super te et super populum tuum et super domum patris tui dies, qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Iuda, regem Assyriorum”. (Liber Isaiae 7, 17)
In die illa radet Dominus in novacula conducta e regione trans flumen C in rege Assyriorum C caput et pilos pedum et barbam quoque abradet. (Liber Isaiae 7, 20)
quia antequam sciat puer clamare: “Pater mi” et “Mater mea”, afferentur opes Damasci et spolia Samariae coram rege Assyriorum”. (Liber Isaiae 8, 4)
propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas Fluminis fortes et multas, regem Assyriorum et omnem gloriam eius, et ascendet super omnes rivos eius et fluet super universas ripas eius; (Liber Isaiae 8, 7)
In die illa radix Iesse stat in signum populorum; ipsam gentes requirent, et erit sedes eius gloriosa. (Liber Isaiae 11, 10)
Et dirumpetur spiritus Aegypti in visceribus eius, et consilium eius confundam; et interrogabunt simulacra et divinos et pythones et hariolos. (Liber Isaiae 19, 3)
In anno quo ingressus est Tharthan in Azotum, cum misisset eum Sargon rex Assyriorum, et pugnasset contra Azotum et cepisset eam, (Liber Isaiae 20, 1)
sic minabit rex Assyriorum captivos Aegypti et exsules Aethiopiae, iuvenes et senes, nudos et discalceatos, discoopertis natibus ad ignominiam Aegypti. (Liber Isaiae 20, 4)
Et dicet habitator maritimae regionis huius in die illa: “Ecce, haec erat spes nostra, quo confugimus in auxilium, ut liberaremur a facie regis Assyriorum; et quomodo effugere poterimus nos?””. (Liber Isaiae 20, 6)
et scissuras civitatis David vidistis, quia multiplicatae sunt; et congregastis aquas piscinae inferioris. (Liber Isaiae 22, 9)
Et expellam te de statione tua et de ministerio tuo deponam te. (Liber Isaiae 22, 19)