pronađen 858 Rezultati za: Rio
et ceteri de gentibus, quas transtulit Asenaphar magnus et gloriosus et habitare fecit in civitatibus Samariae et in reliquis regionibus trans flumen in pace”. (Liber Esdrae 4, 10)
Sermo, quem miserant ei, sic scriptus erat: “Dario regi pax omnis. (Liber Esdrae 5, 7)
Nunc ergo, si videtur regi bonum, recenseat in aerario regis, quod est in Babylone, utrumnam a Cyro rege potestas data fuerit, ut aedificaretur domus Dei in Ierusalem, et voluntatem regis super hac re mittat ad nos”. (Liber Esdrae 5, 17)
Seniores autem Iudaeorum prosperabantur in aedificatione iuxta prophetiam Aggaei prophetae et Zachariae filii Addo et perfecerunt aedificationem, iubente Deo Israel et iubente Cyro et Dario et Artaxerxe regibus Persarum, (Liber Esdrae 6, 14)
Sed et cetera, quibus opus fuerit in domum Dei tui, quantumcumque necesse est ut expendas, dabitur ab aerario regis. (Liber Esdrae 7, 20)
et in me inclinavit misericordiam regis et consiliariorum eius et cunctorum principum eius potentium. Et ego confortatus manu Domini Dei mei, quae erat in me, congregavi de Israel principes, qui ascenderent mecum. (Liber Esdrae 7, 28)
Et dixerunt mihi: “Superstites, qui supererant de captivitate ibi in provincia, in afflictione magna sunt et in opprobrio; et murus Ierusalem dissipatus est, et portae eius combustae sunt igne”. (Liber Nehemiae 1, 3)
Phalel filius Ozi contra angulum turris, quae eminet de domo regis excelsa in atrio carceris; post eum Phadaia filius Pharos restauravit (Liber Nehemiae 3, 25)
statuimus nos in inferioribus post murum in locis apertis, et ordinavi populum secundum familias cum gladiis suis et lanceis suis et arcubus suis. (Liber Nehemiae 4, 7)
Duces autem priores, qui fuerant ante me, gravaverunt populum et acceperunt ab eis cotidie pro pane siclos argenti quadraginta; sed et ministri eorum depresserunt populum. Ego autem non feci ita propter timorem Dei, (Liber Nehemiae 5, 15)
Miserunt autem ad me secundum verbum hoc per quattuor vices, et respondi eis iuxta sermonem priorem. (Liber Nehemiae 6, 4)
Et praefectus Levitarum in Ierusalem Ozi filius Bani filius Hasabiae filius Matthaniae filius Michae de filiis Asaph, cantores in ministerio domus Dei. (Liber Nehemiae 11, 22)