pronađen 1461 Rezultati za: Rex
Qui autem erant de castris regis, ascenderunt obviam illis in Ierusalem, et applicuit rex ad Iudaeam et montem Sion. (Liber I Maccabaeorum 6, 48)
Et comprehendit rex Bethsuram et constituit illic custodiam servare eam. (Liber I Maccabaeorum 6, 50)
Et audivit Lysias quod Philippus, quem constituerat rex Antiochus, cum adhuc viveret, ut nutriret Antiochum filium suum ut regnaret, (Liber I Maccabaeorum 6, 55)
Et iuravit illis rex et principes. His condicionibus exierunt de munitione. (Liber I Maccabaeorum 6, 61)
Et intravit rex in montem Sion et vidit munitionem loci et rupit iuramentum, quod iuravit, et mandavit destruere murum in gyro. (Liber I Maccabaeorum 6, 62)
Et elegit rex ex amicis suis Bacchidem, qui dominabatur trans flumen, magnum in regno et fidelem regi. Et misit eum (Liber I Maccabaeorum 7, 8)
Et surrexerunt et venerunt cum exercitu magno in terram Iudae; et misit nuntios ad Iudam et ad fratres eius verbis pacificis in dolo. (Liber I Maccabaeorum 7, 10)
Et misit rex Nicanorem unum ex principibus suis nobilioribus, qui oderat et inimicitias exercebat contra Israel; et mandavit ei evertere populum. (Liber I Maccabaeorum 7, 26)
Et de malis, quae Demetrius rex fecit in eos, scripsimus ei dicentes: “Quare gravasti iugum tuum super amicos nostros, socios Iudaeos? (Liber I Maccabaeorum 8, 31)
et surrexerunt et abierunt in Bereth in viginti milibus virorum et duobus milibus equitum. (Liber I Maccabaeorum 9, 4)
Et suscepit Ionathas tempore illo principatum et surrexit loco Iudae fratris sui. (Liber I Maccabaeorum 9, 31)
Et surrexerunt ad eos ex insidiis et occiderunt eos, et ceciderunt vulnerati multi; et residui fugerunt in montes, et acceperunt omnia spolia eorum. (Liber I Maccabaeorum 9, 40)