pronađen 1461 Rezultati za: Rex
Si inveni in conspectu regis gratiam, et si regi placet, ut det mihi, quod postulo, et meam impleat petitionem, veniat rex et Aman ad convivium, quod parabo eis, et cras faciam secundum verbum regis”. (Liber Esther 5, 8)
Egressus est itaque illo die Aman laetus et alacer corde. Cumque vidisset Mardochaeum sedentem in foribus palatii, et non solum non assurrexisse sibi, sed nec motum quidem de loco sessionis suae, indignatus est valde. (Liber Esther 5, 9)
et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum filiorumque turbam, et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset. (Liber Esther 5, 11)
Noctem illam duxit rex insomnem iussitque afferri sibi librum memorialium, annales priorum temporum. Quae cum illo praesente legerentur, (Liber Esther 6, 1)
Quod cum audisset rex, ait: “Quid pro hac fide honoris ac praemii Mardochaeus consecutus est?”. Dixeruntque ei servi illius ac ministri: “Nihil omnino mercedis accepit”. (Liber Esther 6, 3)
Statimque rex: “Quis est, inquit, in atrio?”. Aman quippe exterius atrium domus regiae intraverat, ut suggereret regi, ut iuberet Mardochaeum suspendi in patibulo, quod ei fuerat praeparatum. (Liber Esther 6, 4)
Responderunt pueri: “Ecce Aman stat in atrio”. Dixitque rex: “Ingrediatur”. (Liber Esther 6, 5)
Cumque esset ingressus, ait illi: “Quid debet fieri viro, quem rex honorare desiderat?”. Cogitans autem in corde suo Aman et reputans quod nullum alium rex nisi se vellet honorare (Liber Esther 6, 6)
respondit: “Homo, quem rex honorare cupit, (Liber Esther 6, 7)
debet indui vestibus regiis, quibus rex indutus erat, et imponi super equum, qui de sella regis est, et acceperit regium diadema super caput suum; (Liber Esther 6, 8)
et primus de regiis principibus nobilissimis induat eum et teneat equum eius et per plateam civitatis incedens clamet et dicat: “Sic honorabitur quemcumque voluerit rex honorare””. (Liber Esther 6, 9)
Dixitque ei rex: “Festina et, sumpta stola et equo, fac, ut locutus es, Mardochaeo Iudaeo, qui sedet in foribus palatii; cave, ne quidquam de his, quae locutus es, praetermittas”. (Liber Esther 6, 10)