pronađen 1461 Rezultati za: Rex
Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis uxoribus et parvulis et filiis. Et venit rex cum Daniele in templum Belis. (Prophetia Danielis 14, 10)
Et dixerunt sacerdotes Belis: “Ecce nos egredimur foras; et tu, rex, affer escas et vinum miscens pone et claude ostium et signa anulo tuo; (Prophetia Danielis 14, 11)
Factum est igitur, postquam egressi sunt illi, et rex posuit cibos ante Bel; et praecepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem et cribraverunt per totum templum coram rege solo et egressi clauserunt ostium et signantes anulo regis abierunt. (Prophetia Danielis 14, 14)
Surrexit autem rex primo diluculo, et Daniel cum eo; (Prophetia Danielis 14, 16)
et ait rex: “Salvane sunt signa, Daniel?”. Qui respondit: “Salva, rex”. (Prophetia Danielis 14, 17)
Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamavit voce magna: “Magnus es, Bel, et non est apud te dolus quisquam”. (Prophetia Danielis 14, 18)
Et dixit rex: “Video vestigia virorum et mulierum et infantium”. Et iratus est rex. (Prophetia Danielis 14, 20)
Occidit ergo illos rex et tradidit Bel in potestate Danieli, qui subvertit eum et templum eius. (Prophetia Danielis 14, 22)
Et dixit rex Danieli: “Non potes dicere quia iste non sit deus vivens; adora ergo eum”. (Prophetia Danielis 14, 24)
Tu autem, rex, da mihi potestatem, et interficiam draconem absque gladio et fuste”. Et ait rex: “Do tibi”. (Prophetia Danielis 14, 26)
Cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer et congregati adversum regem dixerunt: “Iudaeus factus est rex; Bel destruxit, draconem interfecit et sacerdotes occidit”. (Prophetia Danielis 14, 28)
Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer et, necessitate compulsus, tradidit eis Danielem. (Prophetia Danielis 14, 30)