pronađen 2589 Rezultati za: Regnum Israel
adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua, sicut in caelo, et in terra. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 10)
Quaerite autem primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adicientur vobis. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 33)
Non omnis, qui dicit mihi: “Domine, Domine”, intrabit in regnum caelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 21)
Audiens autem Iesus, miratus est et sequentibus se dixit: “Amen dico vobis: Apud nullum inveni tantam fidem in Israel! (Evangelium secundum Matthaeum 8, 10)
Et eiecto daemone, locutus est mutus. Et miratae sunt turbae dicentes: “Numquam apparuit sic in Israel!”. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 33)
sed potius ite ad oves, quae perierunt domus Israel. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 6)
Euntes autem praedicate dicentes: “Appropinquavit regnum caelorum”. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 7)
Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam; amen enim dico vobis: Non consummabitis civitates Israel, donec veniat Filius hominis. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 23)
A diebus autem Ioannis Baptistae usque nunc regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 12)
Sciens autem cogitationes eorum dixit eis: “Omne regnum divisum contra se desolatur, et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 25)
Et si Satanas Satanam eicit, adversus se divisus est; quomodo ergo stabit regnum eius? (Evangelium secundum Matthaeum 12, 26)
Si autem in Spiritu Dei ego eicio daemones, igitur pervenit in vos regnum Dei. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 28)