pronađen 20258 Rezultati za: Re
Eadem lex erit indigenae et colono, qui peregrinatur apud vos”. (Liber Exodus 12, 49)
Et ait Moyses ad populum: “Mementote diei huius, in qua egressi estis de Aegypto et de domo servitutis, quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto, ut non comedatis fermentatum panem. (Liber Exodus 13, 3)
Hodie egredimini, mense Abib (id est novarum Frugum). (Liber Exodus 13, 4)
Cumque introduxerit te Dominus in terram Chananaei et Hetthaei et Amorraei et Hevaei et Iebusaei, quam iuravit patribus tuis, ut daret tibi, terram fluentem lacte et melle; celebrabis hunc morem sacrorum mense isto. (Liber Exodus 13, 5)
Azyma comedetis septem diebus: non apparebit apud te aliquid fermentatum nec in cunctis finibus tuis. (Liber Exodus 13, 7)
Narrabisque filio tuo in die illo dicens: "Propter hoc, quod fecit mihi Dominus, quando egressus sum de Aegypto". (Liber Exodus 13, 8)
Et erit quasi signum in manu tua et quasi monumentum inter oculos tuos, ut lex Domini semper sit in ore tuo; in manu enim forti eduxit te Dominus de Aegypto. (Liber Exodus 13, 9)
Custodies huiuscemodi cultum statuto tempore a diebus in dies. (Liber Exodus 13, 10)
Primogenitum asini mutabis ove; quod, si non redemeris, interficies. Omne autem primogenitum hominis de filiis tuis pretio redimes. (Liber Exodus 13, 13)
Cumque interrogaverit te filius tuus cras dicens: "Quid est hoc?", respondebis ei: "In manu forti eduxit nos Dominus de Aegypto, de domo servitutis. (Liber Exodus 13, 14)
Nam, cum induratus esset pharao et nollet nos dimittere, occidit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti, a primogenito hominis usque ad primogenitum iumentorum; idcirco immolo Domino omne, quod aperit vulvam, masculini sexus, et omnia primogenita filiorum meorum redimo". (Liber Exodus 13, 15)
Erit igitur quasi signum in manu tua et quasi appensum quid ob recordationem inter oculos tuos, eo quod in manu forti eduxit nos Dominus de Aegypto”. (Liber Exodus 13, 16)