pronađen 20258 Rezultati za: Re
Exactores quoque instabant dicentes: “Complete opus vestrum cotidie, ut prius facere solebatis, quando dabantur vobis paleae”. (Liber Exodus 5, 13)
Flagellatique sunt praefecti filiorum Israel, quos constituerant super eos exactores pharaonis dicentes: “Quare non implestis mensuram laterum sicut prius, nec heri nec hodie?”. (Liber Exodus 5, 14)
Paleae non dantur nobis, et lateres similiter imperantur; en famuli tui flagellis caedimur, et populus tuus est in culpa”. (Liber Exodus 5, 16)
Ite ergo et operamini; paleae non dabuntur vobis, et reddetis consuetum numerum laterum”. (Liber Exodus 5, 18)
Videbantque se praefecti filiorum Israel in malo, eo quod diceretur eis: “Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies”; (Liber Exodus 5, 19)
occurreruntque Moysi et Aaron, qui stabant ex adverso egredientibus a pharaone, (Liber Exodus 5, 20)
et dixerunt ad eos: “Videat Dominus et iudicet, quoniam foetere fecistis odorem nostrum coram pharaone et servis eius; et praebuistis ei gladium, ut occideret nos”. (Liber Exodus 5, 21)
Reversusque est Moyses ad Dominum et ait: “Domine, cur afflixisti populum istum? Quare misisti me? (Liber Exodus 5, 22)
Ex eo enim quo ingressus sum ad pharaonem, ut loquerer in nomine tuo, afflixit populum tuum; et non liberasti eos”. (Liber Exodus 5, 23)
Pepigique cum eis foedus, ut darem illis terram Chanaan, terram peregrinationis eorum, in qua fuerunt advenae. (Liber Exodus 6, 4)
Ego audivi gemitum filiorum Israel, quia Aegyptii oppresserunt eos, et recordatus sum pacti mei. (Liber Exodus 6, 5)
Ideo dic filiis Israel: Ego Dominus, qui educam vos de ergastulo Aegyptiorum; et eruam de servitute ac redimam in brachio excelso et iudiciis magnis. (Liber Exodus 6, 6)