pronađen 20258 Rezultati za: Re
Septem quoque boves tenues atque macilentae, quae ascenderunt post eas, et septem spicae tenues et vento urente percussae septem anni sunt venturae famis, (Liber Genesis 41, 27)
quos sequentur septem anni alii tantae sterilitatis, ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia. Consumptura est enim fames omnem terram, (Liber Genesis 41, 30)
Quod autem vidisti secundo ad eandem rem pertinens somnium, firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei et velocius a Deo impleatur. (Liber Genesis 41, 32)
Nunc ergo provideat rex virum intellegentem et sapientem et praeficiat eum terrae Aegypti (Liber Genesis 41, 33)
constituatque praepositos per cunctas regiones et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis, (Liber Genesis 41, 34)
qui iam nunc futuri sunt, congreget in horrea; et omne frumentum sub pharaonis potestate condatur serveturque in urbibus; (Liber Genesis 41, 35)
et paretur futurae septem annorum fami, quae pressura est Aegyptum, et non consumetur terra inopia”. (Liber Genesis 41, 36)
Locutusque est ad eos: “Num invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit?”. (Liber Genesis 41, 38)
Dixit ergo ad Ioseph: “Quia ostendit tibi Deus omnia, quae locutus es, numquid sapientiorem et consimilem tui invenire potero? (Liber Genesis 41, 39)
Tu eris super domum meam, et ad tui oris imperium cunctus populus meus oboediet; uno tantum regni solio te praecedam”. (Liber Genesis 41, 40)
Tulitque anulum de manu sua et dedit eum in manu eius; vestivitque eum stola byssina et collo torquem auream circumposuit. (Liber Genesis 41, 42)
Fecitque eum ascendere super currum suum secundum, clamante praecone: “Abrech!”, ut omnes coram eo genuflecterent et praepositum esse scirent universae terrae Aegypti. (Liber Genesis 41, 43)