Mosaico decorativo

pronađen 20258 Rezultati za: Re

  • Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. (Epistula Iacobi 2, 10)

  • Qui enim dixit: “Non moechaberis”, dixit et: “Non occides”; quod si non moecharis, occidis autem, factus es transgressor legis. (Epistula Iacobi 2, 11)

  • Iudicium enim sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam; superexsultat misericordia iudicio. (Epistula Iacobi 2, 13)

  • Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? Numquid poterit fides salvare eum? (Epistula Iacobi 2, 14)

  • Tu credis quoniam unus est Deus? Bene facis; et daemones credunt et contremiscunt! (Epistula Iacobi 2, 19)

  • Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus otiosa est? (Epistula Iacobi 2, 20)

  • Abraham, pater noster, nonne ex operibus iustificatus est offerens Isaac filium suum super altare? (Epistula Iacobi 2, 21)

  • et suppleta est Scriptura dicens: “Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam”, et amicus Dei appellatus est. (Epistula Iacobi 2, 23)

  • Similiter autem et Rahab, meretrix nonne ex operibus iustificata est suscipiens nuntios et alia via eiciens? (Epistula Iacobi 2, 25)

  • Nolite plures magistri fieri, fra tres mei, scientes quoniam maius iudicium accipiemus. (Epistula Iacobi 3, 1)

  • In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir, potens etiam freno circumducere totum corpus. (Epistula Iacobi 3, 2)

  • Si autem equorum frenos in ora mittimus ad oboediendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus. (Epistula Iacobi 3, 3)


"Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!" São Padre Pio de Pietrelcina