pronađen 20258 Rezultati za: Re
qui aeque condolere possit his, qui ignorant et errant, quoniam et ipse circumdatus est infirmitate (Epistula ad Hebraeos 5, 2)
et propter eam debet, quemadmodum et pro populo, ita etiam pro semetipso offerre pro peccatis. (Epistula ad Hebraeos 5, 3)
Nec quisquam sumit sibi illum honorem, sed qui vocatur a Deo tamquam et Aaron. (Epistula ad Hebraeos 5, 4)
Sic et Christus non semetipsum glorificavit, ut pontifex fieret, sed qui locutus est ad eum: “Filius meus es tu; ego hodie genui te”; (Epistula ad Hebraeos 5, 5)
Qui in diebus carnis suae, preces supplicationesque ad eum, qui possit salvum illum a morte facere, cum clamore valido et lacrimis offerens et exauditus pro sua reverentia, (Epistula ad Hebraeos 5, 7)
De quo grandis nobis sermo et ininterpretabilis ad dicendum, quoniam segnes facti estis ad audiendum. (Epistula ad Hebraeos 5, 11)
Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis, ut vos doceat aliquis elementa exordii sermonum Dei, et facti estis, quibus lacte opus sit, non solido cibo. (Epistula ad Hebraeos 5, 12)
perfectorum autem est solidus cibus, eorum, qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali. (Epistula ad Hebraeos 5, 14)
baptismatum doctrinae, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum et iudicii aeterni. (Epistula ad Hebraeos 6, 2)
et prolapsi sunt, rursus renovari ad paenitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei et ostentui habentes. (Epistula ad Hebraeos 6, 6)
Terra enim saepe venientem super se bibens imbrem et generans herbam opportunam illis, propter quos et colitur, accipit benedictionem a Deo; (Epistula ad Hebraeos 6, 7)
proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledicto proxima, cuius finis in combustionem. (Epistula ad Hebraeos 6, 8)