pronađen 20258 Rezultati za: Re
quamquam ego habeam confidentiam et in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis: (Epistula ad Philippenses 3, 4)
circumcisus octava die, ex genere Israel, de tribu Beniamin, Hebraeus ex Hebraeis, secundum legem pharisaeus, (Epistula ad Philippenses 3, 5)
secundum aemulationem persequens ecclesiam, secundum iustitiam, quae in lege est, conversatus sine querela. (Epistula ad Philippenses 3, 6)
ad cognoscendum illum et virtutem resurrectionis eius et communionem passionum illius, conformans me morti eius, (Epistula ad Philippenses 3, 10)
si quo modo occurram ad resurrectionem, quae est ex mortuis. (Epistula ad Philippenses 3, 11)
Non quod iam acceperim aut iam perfectus sim; persequor autem si umquam comprehendam, sicut et comprehensus sum a Christo Iesu. (Epistula ad Philippenses 3, 12)
Fratres, ego me non arbitror comprehendisse; unum autem: quae quidem retro sunt, obliviscens, ad ea vero, quae ante sunt, extendens me (Epistula ad Philippenses 3, 13)
Quicumque ergo perfecti, hoc sentiamus; et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit; (Epistula ad Philippenses 3, 15)
Coimitatores mei estote, fratres, et observate eos, qui ita ambulant, sicut habetis formam nos. (Epistula ad Philippenses 3, 17)
quorum finis interitus, quorum deus venter et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. (Epistula ad Philippenses 3, 19)
Noster enim municipatus in caelis est, unde etiam salvatorem exspectamus Dominum Iesum Christum, (Epistula ad Philippenses 3, 20)
qui transfigurabit corpus humilitatis nostrae, ut illud conforme faciat corpori gloriae suae secundum operationem, qua possit etiam subicere sibi omnia. (Epistula ad Philippenses 3, 21)