pronađen 20258 Rezultati za: Re
Et ideo contendimus sive praesentes sive absentes placere illi. (Epistula II ad Corinthios 5, 9)
Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque pro eis, quae per corpus gessit, sive bonum sive malum. (Epistula II ad Corinthios 5, 10)
Scientes ergo timorem Domini hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus; spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse. (Epistula II ad Corinthios 5, 11)
et pro omnibus mortuus est, ut et, qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. (Epistula II ad Corinthios 5, 15)
Si quis ergo in Christo, nova creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt nova. (Epistula II ad Corinthios 5, 17)
Omnia autem ex Deo, qui reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconciliationis, (Epistula II ad Corinthios 5, 18)
quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum; et posuit in nobis verbum reconciliationis. (Epistula II ad Corinthios 5, 19)
Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo. (Epistula II ad Corinthios 5, 20)
Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso. (Epistula II ad Corinthios 5, 21)
Adiuvantes autem et exhor tamur, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis (Epistula II ad Corinthios 6, 1)
— ait enim: “Tempore accepto exaudivi te et in die salutis adiuvi te”; ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis — (Epistula II ad Corinthios 6, 2)
nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium, (Epistula II ad Corinthios 6, 3)