Mosaico decorativo

pronađen 744 Rezultati za: Quoque

  • unde et erat Dominus cum eo, et in cunctis, ad quae procedebat, prospere agebat. Rebellavit quoque contra regem Assyriorum et non servivit ei. (Liber II Regum 18, 7)

  • Posuit quoque palum Aserae, quem fecerat, in templo, super quo locutus est Dominus ad David et ad Salomonem filium eius: “In templo hoc et in Ierusalem, quam elegi de cunctis tribubus Israel, ponam nomen meum in sempiternum; (Liber II Regum 21, 7)

  • Venit quoque Saphan scriba ad regem et renuntiavit ei, quod praeceperat, et ait: “Effuderunt servi tui pecuniam, quae reperta est in domo, et dederunt opificibus praefectis operum templi Domini”. (Liber II Regum 22, 9)

  • Destruxit quoque aediculas prostibulorum, quae erant in domo Domini, in quibus mulieres texebant vestes pro Asera. (Liber II Regum 23, 7)

  • Contaminavit quoque Topheth, quod est in convalle Benennom, ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem Moloch. (Liber II Regum 23, 10)

  • Abstulit quoque equos, quos dederant reges Iudae soli in introitu templi Domini iuxta cubiculum Nathanmelech eunuchi, quod erat in Pharurim; currus autem solis combussit igne. (Liber II Regum 23, 11)

  • Altaria quoque, quae erant super tectum cenaculi Achaz, quae fecerant reges Iudae, et altaria, quae fecerat Manasses in duobus atriis templi Domini, destruxit rex et contrivit ea ibi et dispersit cinerem eorum in torrentem Cedron. (Liber II Regum 23, 12)

  • Excelsa quoque, quae erant ex adverso Ierusalem ad dexteram partem montis Perditionis, quae aedificaverat Salomon rex Israel Astharoth idolo Sidoniorum et Chamos idolo Moab et Melchom idolo filiorum Ammon, polluit rex; (Liber II Regum 23, 13)

  • Transtulit quoque Ioachin in Babylonem; et matrem regis et uxores regis et eunuchos eius et cives validos terrae duxit in captivitatem de Ierusalem in Babylonem (Liber II Regum 24, 15)

  • Ollas quoque et trullas et cultros et phialas et omnia vasa aerea, in quibus ministrabant, tulerunt; (Liber II Regum 25, 14)

  • Tulit quoque princeps satellitum Saraiam sacerdotem primum et Sophoniam sacerdotem secundum et tres ianitores (Liber II Regum 25, 18)

  • Annonam quoque constituit ei absque intermissione, quae et dabatur ei a rege per singulos dies omnibus diebus vitae suae. (Liber II Regum 25, 30)


"Quando o dia seguinte chegar, ele também será chamado de hoje. Tenha sempre muita confiança na Divina Providência." São Padre Pio de Pietrelcina