pronađen 744 Rezultati za: Quoque
Egressique sunt omnes cum turmis suis, populus multus nimis sicut arena, quae est in litore maris, equi quoque et currus immensae multitudinis; (Liber Iosue 11, 4)
in valle quoque Betharan et Bethnemra et Succoth et Saphon, reliqua pars regni Sehon regis Hesebon; Iordanis et terminus usque ad extremam partem maris Chenereth trans Iordanem ad orientalem plagam. (Liber Iosue 13, 27)
Da ergo mihi montem istum, quem pollicitus est Dominus die illo, te quoque audiente quod Enacim ibi sunt et urbes magnae atque munitae; si forte sit Dominus mecum, et potuero delere eos, sicut promisit mihi”. (Liber Iosue 14, 12)
Cecidit quoque sors filiorum Ioseph ab Iordane contra Ie richo et aquas eius ab oriente, solitudo, quae ascendit de Iericho ad montem Bethel (Liber Iosue 16, 1)
Fuitque hereditas Manasse in Issachar et in Aser: Bethsan et filiae eius et Ieblaam cum filiabus suis et habitatores Dor cum filiabus suis, habitatores quoque Endor cum filiabus suis; similiterque habitatores Thanach cum filiabus suis et habitatores Mageddo cum filiabus suis et tertia pars regionis Nopheth. (Liber Iosue 17, 11)
De tribu quoque Dan Elthece et Gebbethon (Liber Iosue 21, 23)
Filiis quoque Gerson levitici generis dederunt de dimidia tribu Manasse confugii civitatem Golan in Basan et Astharoth cum suburbanis suis: civitates duas. (Liber Iosue 21, 27)
De tribu quoque Nephthali civitas confugii Cedes in Galilaea et Ammothdor et Carthan cum suburbanis suis: civitates tres. (Liber Iosue 21, 32)
dixitque ad eos: “Fecistis omnia, quae vobis praecepit Moyses famulus Domini; mihi quoque in omnibus, quae praecepi vobis, oboedistis (Liber Iosue 22, 2)
Ossa quoque Ioseph, quae tulerant filii Israel de Aegypto, sepelierunt in Sichem, in parte agri, quem emerat Iacob a filiis Hemmor patris Sichem centum argenteis, et fuit in possessionem filiorum Ioseph. (Liber Iosue 24, 32)
Eleazar quoque filius Aaron mortuus est; et sepelierunt eum in Gabaa Phinees filii eius, quae data est ei in monte Ephraim. (Liber Iosue 24, 33)
Domus quoque Ioseph ascendit Bethel, fuitque Dominus cum eis. (Liber Iudicum 1, 22)