pronađen 1043 Rezultati za: Quoniam
Depopulata est regio; luxit humus, quoniam devastatum est triticum, defecit mustum, elanguit oleum. (Prophetia Ioel 1, 10)
Accingite vos et plangite, sacerdotes; ululate, ministri altaris. Ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri oblatio et libatio. (Prophetia Ioel 1, 13)
Sed et bestiae agri suspirant ad te, quoniam exsiccati sunt fontes aquarum, et ignis devoravit pascua deserti. (Prophetia Ioel 1, 20)
Noli timere, terra; exsulta et laetare, quoniam magna Dominus operatus est. (Prophetia Ioel 2, 21)
Mittite falces, quoniam maturavit messis; venite et premite, quia plenum est torcular: exuberant torcularia, quia magna est malitia eorum. (Prophetia Ioel 4, 13)
Numquid currunt in petris equi, aut aratur mare in bobus, quoniam convertistis in venenum iudicium et fructum iustitiae in absinthium? (Prophetia Amos 6, 12)
Quoniam iuxta est dies Domini super omnes gentes: sicut fecisti, fiet tibi, retributio tua convertetur in caput tuum. (Prophetia Abdiae 1, 15)
Et dixit ad eos: “Tollite me et mittite in mare, et cessabit mare a vobis; scio enim ego quoniam propter me tempestas haec grandis super vos”. (Prophetia Ionae 1, 12)
Decalvare et tondere super filios deliciarum tuarum; dilata calvitium tuum sicut aquila, quoniam captivi ducti sunt ex te. (Prophetia Michaeae 1, 16)
Vae, qui cogitant iniquitatem et operantur malum in cubilibus suis! In luce matutina faciunt illud, quoniam est in potestate manus eorum. (Prophetia Michaeae 2, 1)
Idcirco haec dicit Dominus: “Ecce ego cogito super familiam istam malum, unde non auferetis colla vestra; et non ambulabitis erecti, quoniam tempus pessimum est. (Prophetia Michaeae 2, 3)
Iram Domini porto, quoniam peccavi ei, donec iudicet causam meam et faciat iudicium meum; educet me in lucem, videbo iustitiam eius. (Prophetia Michaeae 7, 9)