pronađen 1043 Rezultati za: Quoniam
Circumveniamus ergo iustum, quoniam inutilis est nobis et contrarius est operibus nostris et improperat nobis peccata legis et diffamat in nos peccata disciplinae nostrae. (Liber Sapientiae 2, 12)
quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutatae sunt viae eius. (Liber Sapientiae 2, 15)
Quoniam Deus creavit hominem in incorruptibilitate et imaginem similitudinis suae fecit illum; (Liber Sapientiae 2, 23)
et in paucis correpti, in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit eos et invenit illos dignos se. (Liber Sapientiae 3, 5)
Qui confidunt in illo, intellegent veritatem, et fideles in dilectione acquiescent illi, quoniam gratia et misericordia est sanctis eius, et visitatio electis eius. (Liber Sapientiae 3, 9)
Quoniam felix est sterilis et incoinquinata, quae nescivit torum in delicto; habebit fructum in respectione animarum. (Liber Sapientiae 3, 13)
Melius est absque liberis esse cum virtute; immortalitas est enim in memoria illius, quoniam et apud Deum nota est et apud homines. (Liber Sapientiae 4, 1)
quoniam gratia et misericordia est in electis eius, et visitatio in sanctis illius. (Liber Sapientiae 4, 15)
Et erunt post haec tamquam corpus sine honore et in contumeliam inter mortuos in perpetuum, quoniam disrumpet illos praecipites sine voce et commovebit illos a fundamentis, et usque ad supremum desolabuntur et erunt in dolore, et memoria illorum peribit. (Liber Sapientiae 4, 19)
Quoniam spes impii tamquam lanugo est, quae a vento tollitur, et tamquam spuma gracilis, quae a procella dispergitur, et tamquam fumus, qui a vento diffusus est, et tamquam memoria hospitis unius diei praeteriit. (Liber Sapientiae 5, 14)
Ideo accipient coronam decoris et diadema speciei de manu Domini, quoniam dextera sua teget eos et brachio suo defendet illos. (Liber Sapientiae 5, 16)
Quoniam data est a Domino potestas vobis et dominatio ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur, (Liber Sapientiae 6, 3)