pronađen 634 Rezultati za: Quis

  • Quia si quis auditor est verbi et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo; (Epistula Iacobi 1, 23)

  • Si quis putat se religiosum esse, non freno circumducens linguam suam sed seducens cor suum, huius vana est religio. (Epistula Iacobi 1, 26)

  • Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? Numquid poterit fides salvare eum? (Epistula Iacobi 2, 14)

  • Sed dicet quis: “Tu fidem habes, et ego opera habeo”. Ostende mihi fidem tuam sine operibus, et ego tibi ostendam ex operibus meis fidem. (Epistula Iacobi 2, 18)

  • In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir, potens etiam freno circumducere totum corpus. (Epistula Iacobi 3, 2)

  • Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae. (Epistula Iacobi 3, 13)

  • Unus est legislator et iudex, qui potest salvare et perdere; tu autem quis es, qui iudicas proximum? (Epistula Iacobi 4, 12)

  • Infirmatur quis in vobis? Advocet presbyteros ecclesiae, et orent super eum, unguentes eum oleo in nomine Domini. (Epistula Iacobi 5, 14)

  • Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum, (Epistula Iacobi 5, 19)

  • Haec est enim gratia, si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias, patiens iniuste. (Epistula I Petri 2, 19)

  • Et quis est qui vobis noceat, si boni aemulatores fueritis? (Epistula I Petri 3, 13)

  • Si quis loquitur, quasi sermones Dei; si quis ministrat, tamquam ex virtute, quam largitur Deus, ut in omnibus glorificetur Deus per Iesum Christum: cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen. (Epistula I Petri 4, 11)


“É sempre necessário ir para a frente, nunca para trás, na vida espiritual. O barco que pára em vez de ir adiante é empurrado para trás pelo vento.” São Padre Pio de Pietrelcina