pronađen 634 Rezultati za: Quis
Quis enim ex vobis volens turrem aedificare, non prius sedens computat sumptus, si habet ad perficiendum? (Evangelium secundum Lucam 14, 28)
Aut quis rex, iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem milibus occurrere ei, qui cum viginti milibus venit ad se? (Evangelium secundum Lucam 14, 31)
“Quis ex vobis homo, qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam, quae perierat, donec inveniat illam? (Evangelium secundum Lucam 15, 4)
Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis, quod verum est, quis credet vobis? (Evangelium secundum Lucam 16, 11)
Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis? (Evangelium secundum Lucam 16, 12)
At ille dixit: “Non, pater Abraham, sed si quis ex mortuis ierit ad eos, paenitentiam agent”. (Evangelium secundum Lucam 16, 30)
Ait autem illi: “Si Moysen et Prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent””. (Evangelium secundum Lucam 16, 31)
Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicet illi: “Statim transi, recumbe”, (Evangelium secundum Lucam 17, 7)
Et dixerunt, qui audiebant: “Et quis potest salvus fieri?”. (Evangelium secundum Lucam 18, 26)
Et quaerebat videre Iesum, quis esset, et non poterat prae turba, quia statura pusillus erat. (Evangelium secundum Lucam 19, 3)
Et si quis vos interrogaverit: “Quare solvitis?”, sic dicetis: “Dominus eum necessarium habet””. (Evangelium secundum Lucam 19, 31)
et aiunt dicentes ad illum: “Dic nobis: In qua potestate haec facis, aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem?”. (Evangelium secundum Lucam 20, 2)