pronađen 765 Rezultati za: Quid
Et nunc quid mihi est hic, dicit Dominus, quoniam ablatus est populus meus gratis? Dominatores eius ululant, dicit Dominus, et iugiter tota die nomen meum blasphematur. (Liber Isaiae 52, 5)
Et factum est verbum Domini ad me dicens: “Quid tu vides, Ieremia?”. Et dixi: “Virgam amygdali vigilantis ego video”. (Liber Ieremiae 1, 11)
Et factum est verbum Domini secundo ad me dicens: “Quid tu vides?”. Et dixi: “Ollam succensam ego video; et facies eius a facie aquilonis”. (Liber Ieremiae 1, 13)
Haec dicit Dominus: Quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis, quia elongaverunt a me et ambulaverunt post vanitatem et vani facti sunt? (Liber Ieremiae 2, 5)
Et nunc quid tibi vis in via Aegypti, ut bibas aquam Nili? Et quid tibi cum via Assyriorum, ut bibas aquam Fluminis? (Liber Ieremiae 2, 18)
Quomodo dicis: “Non sum polluta, post Baalim non ambulavi”? Vide viam tuam in convalle, scito quid feceris: camelus levis contorquens vias suas. (Liber Ieremiae 2, 23)
Quid vultis mecum iudicio contendere? Omnes praevaricati estis in me, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 2, 29)
Tu autem, vastata, quid facies? Cum vestieris te coccino, cum ornata fueris monili aureo, et pinxeris stibio oculos tuos, frustra componeris; contempserunt te amatores tui, animam tuam quaerent. (Liber Ieremiae 4, 30)
Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo, domus Israel, ait Dominus, gentem robustam, gentem antiquam, gentem, cuius ignorabis linguam nec intelleges quid loquatur. (Liber Ieremiae 5, 15)
prophetae prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis, et populus meus dilexit talia. Quid igitur facietis in novissimo eius? (Liber Ieremiae 5, 31)
Ut quid mihi tus, quod de Saba venit, et calamus suave olens de terra longinqua? Holocautomata vestra non sunt accepta, et victimae vestrae non placent mihi”. (Liber Ieremiae 6, 20)
Quid? Furari, occidere, adulterari, iurare mendaciter, incensum offerre Baal et ire post deos alienos, quos ignoratis; (Liber Ieremiae 7, 9)