Mosaico decorativo

pronađen 2304 Rezultati za: Quia

  • Propter hoc super adulescentulis eius non laetabitur Dominus et pupillorum eius et viduarum non miserebitur, quia omnis impius est et nequam, et universum os loquitur stultitiam. In omnibus his non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta. (Liber Isaiae 9, 16)

  • Non nocebunt et non occident in universo monte sancto meo, quia plena erit terra scientia Domini, sicut aquae mare operiunt. (Liber Isaiae 11, 9)

  • Ecce Deus salutis meae; fiducialiter agam et non timebo, quia fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem”. (Liber Isaiae 12, 2)

  • Exsulta et lauda, quae habitas in Sion, quia magnus in medio tui Sanctus Israel”. (Liber Isaiae 12, 6)

  • Ululate, quia prope est dies Domini; quasi vastitas a Domino veniet. (Liber Isaiae 13, 6)

  • Et quid respondebitur nuntiis gentis? “Quia Dominus fundavit Sion, et in ipsam confugiunt pauperes populi eius”. (Liber Isaiae 14, 32)

  • Oraculum Moab. Quia nocte vastata est Ar moab, conticuit; quia nocte vastata est Cirmoab, conticuit. (Liber Isaiae 15, 1)

  • Aquae enim Nemrim desertae erunt, quia aruit herba, defecit germen, viror omnis interiit. (Liber Isaiae 15, 6)

  • Quia aquae Dimon repletae sunt sanguine; ponam enim super Dimon additamenta his, qui fugerint de Moab leonem, et reliquiis terrae. (Liber Isaiae 15, 9)

  • quia oblita es Dei salutis tuae et petrae fortitudinis tuae non es recordata: propterea plantabis plantationes iucundas et germen alienum seminabis. (Liber Isaiae 17, 10)

  • Quia haec dixit Dominus ad me: “Quiescam et considerabo in loco meo, sicut calor torrens orta iam luce et sicut nubes roris in aestu messis”. (Liber Isaiae 18, 4)

  • Oraculum vallis Visionis. Quidnam tibi est, quia ascendisti omnis in tecta, (Liber Isaiae 22, 1)


"Diante de Deus ajoelhe-se sempre." São Padre Pio de Pietrelcina