pronađen 2304 Rezultati za: Quia
In auribus insipientium ne loquaris, quia despicient doctrinam eloquii tui. (Liber Proverbiorum 23, 9)
quia est tibi posteritas, et praestolatio tua non auferetur. (Liber Proverbiorum 23, 18)
quia vacantes potibus et comissatores consumentur, et vestietur pannis dormitatio. (Liber Proverbiorum 23, 21)
quia rapinas meditatur mens eorum, et perniciem labia eorum loquuntur. (Liber Proverbiorum 24, 2)
Quia cum dispositione parabis tibi bellum, et erit salus, ubi multa consilia sunt. (Liber Proverbiorum 24, 6)
Comede, fili mi, mel, quia bonum est et favum dulcissimum gutturi tuo. (Liber Proverbiorum 24, 13)
Servus verbis non potest erudiri, quia intellegit et respondere contemnit. (Liber Proverbiorum 29, 19)
TETH. Gustavit et vidit quia bona est negotiatio eius; non exstinguetur in nocte lucerna eius. (Liber Proverbiorum 31, 18)
Et idcirco taeduit me vitae meae, quia malum mihi est, quod sub sole fit; cuncta enim vanitas et afflictio spiritus. (Liber Ecclesiastes 2, 17)
Quia homini bono in conspectu suo dedit sapientiam et scientiam et laetitiam; peccatori autem dedit afflictionem colligendi et congregandi, ut tradat ei, qui placuit Deo; sed et hoc vanitas est et afflictio spiritus. (Liber Ecclesiastes 2, 26)
et dixi in corde meo: “Iustum et impium iudicabit Deus, quia tempus omni rei et omnibus occasio”. (Liber Ecclesiastes 3, 17)
Quoniam sors filiorum hominis et iumentorum una est atque eadem: sicut moritur homo, sic et illa moriuntur; et idem spiritus omnibus: nihil habet homo iumento amplius, quia omnia vanitas. (Liber Ecclesiastes 3, 19)