Mosaico decorativo

pronađen 2304 Rezultati za: Quia

  • Et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gergesenorum, ut discederet ab ipsis, quia timore magno tenebantur. Ipse autem ascendens navem reversus est. (Evangelium secundum Lucam 8, 37)

  • quia filia unica erat illi fere annorum duodecim, et haec moriebatur. Et dum iret, a turbis comprimebatur. (Evangelium secundum Lucam 8, 42)

  • Videns autem mulier quia non latuit, tremens venit et procidit ante eum et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo et quemadmodum confestim sanata sit. (Evangelium secundum Lucam 8, 47)

  • Et deridebant eum scientes quia mortua esset. (Evangelium secundum Lucam 8, 53)

  • Dies autem coeperat declinare; et accedentes Duodecim dixerunt illi: “Dimitte turbam, ut euntes in castella villasque, quae circa sunt, divertant et inveniant escas, quia hic in loco deserto sumus”. (Evangelium secundum Lucam 9, 12)

  • Et ecce vir de turba exclamavit dicens: “Magister, obsecro te, respice in filium meum, quia unicus est mihi; (Evangelium secundum Lucam 9, 38)

  • Respondens autem Ioannes dixit: “Praeceptor, vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia et prohibuimus eum, quia non sequitur nobiscum”. (Evangelium secundum Lucam 9, 49)

  • Et non receperunt eum, quia facies eius erat euntis Ierusalem. (Evangelium secundum Lucam 9, 53)

  • “Etiam pulverem, qui adhaesit nobis ad pedes de civitate vestra, extergimus in vos; tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei”. (Evangelium secundum Lucam 10, 11)

  • Dico vobis quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi civitati. (Evangelium secundum Lucam 10, 12)

  • Vae tibi, Chorazin! Vae tibi, Bethsaida! Quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes, quae in vobis factae sunt, olim in cilicio et cinere sedentes paeniterent. (Evangelium secundum Lucam 10, 13)

  • Verumtamen in hoc nolite gaudere, quia spiritus vobis subiciuntur; gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in caelis”. (Evangelium secundum Lucam 10, 20)


"O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas." São Padre Pio de Pietrelcina