pronađen 12053 Rezultati za: Qui
Et illi quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohibebantur permanere; (Epistula ad Hebraeos 7, 23)
qui non habet necessitatem cotidie, quemadmodum pontifices, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi; hoc enim fecit semel semetipsum offerendo. (Epistula ad Hebraeos 7, 27)
Caput autem super ea, quae dicuntur: talem habemus ponti ficem, qui consedit in dextera throni Maiestatis in caelis, (Epistula ad Hebraeos 8, 1)
Omnis enim pontifex ad offerenda munera et hostias constituitur; unde necesse erat et hunc habere aliquid, quod offerret. (Epistula ad Hebraeos 8, 3)
Si ergo esset super terram, nec esset sacerdos, cum sint qui offerant secundum legem munera; (Epistula ad Hebraeos 8, 4)
qui figurae et umbrae deserviunt caelestium, sicut responsum est Moysi, cum consummaturus esset tabernaculum: “Vide enim, inquit, omnia facies secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte”. (Epistula ad Hebraeos 8, 5)
Nam si illud prius culpa vacasset, non secundi locus inquireretur; (Epistula ad Hebraeos 8, 7)
Quia hoc est testamentum, quod testabor domui Israel post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas; et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum. (Epistula ad Hebraeos 8, 10)
Et non docebit unusquisque civem suum, et unusquisque fratrem suum dicens: “Cognosce Dominum”; quoniam omnes scient me, a minore usque ad maiorem eorum, (Epistula ad Hebraeos 8, 11)
quia propitius ero iniquitatibus eorum et peccatorum illorum iam non memorabor”. (Epistula ad Hebraeos 8, 12)
superque eam cherubim gloriae obumbrantia propitiatorium; de quibus non est modo dicendum per singula. (Epistula ad Hebraeos 9, 5)
His vero ita praeparatis, in prius quidem tabernaculum semper intrant sacerdotes sacrorum officia consummantes; (Epistula ad Hebraeos 9, 6)