pronađen 12053 Rezultati za: Qui
Scio quia semen Abrahae estis; sed quaeritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis. (Evangelium secundum Ioannem 8, 37)
Nunc autem quaeritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo; hoc Abraham non fecit. (Evangelium secundum Ioannem 8, 40)
Quare loquelam meam non cognoscitis? Quia non potestis audire sermonem meum. (Evangelium secundum Ioannem 8, 43)
Vos ex patre Diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio et in veritate non stabat, quia non est veritas in eo. Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est et pater eius. (Evangelium secundum Ioannem 8, 44)
Ego autem quia veritatem dico, non creditis mihi. (Evangelium secundum Ioannem 8, 45)
Quis ex vobis arguit me de peccato? Si veritatem dico, quare vos non creditis mihi? (Evangelium secundum Ioannem 8, 46)
Qui est ex Deo, verba Dei audit; propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 47)
Responderunt Iudaei et dixerunt ei: “Nonne bene dicimus nos, quia Samaritanus es tu et daemonium habes?”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 48)
Ego autem non quaero gloriam meam; est qui quaerit et iudicat. (Evangelium secundum Ioannem 8, 50)
Amen, amen dico vobis: Si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 51)
Dixerunt ergo ei Iudaei: “Nunc cognovimus quia daemonium habes. Abraham mortuus est et prophetae, et tu dicis: “Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in aeternum”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 52)
Numquid tu maior es patre nostro Abraham, qui mortuus est? Et prophetae mortui sunt! Quem teipsum facis?”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 53)