pronađen 12053 Rezultati za: Qui
Similiter in latere aquilonis: per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnae viginti et bases aeneae eiusdem numeri et unci columnarum anulique earum argentei. (Liber Exodus 27, 11)
In latitudine vero atrii, quae respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos et columnae decem basesque totidem. (Liber Exodus 27, 12)
In ea quoque atrii latitudine, quae respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt, (Liber Exodus 27, 13)
in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur columnaeque tres et bases totidem; (Liber Exodus 27, 14)
et in latere altero erunt tentoria, cubitos obtinentia quindecim, columnae tres et bases totidem. (Liber Exodus 27, 15)
In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit; fietque de bysso retorta, et habebit bases aeneas. (Liber Exodus 27, 18)
et loqueris cunctis sapientibus corde, quos replevi spiritu prudentiae, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi. (Liber Exodus 28, 3)
catenasque aureas iunges anulis, qui sunt in marginalibus eius; (Liber Exodus 28, 24)
Necnon et alios duos anulos aureos, qui ponendi sunt in utraque fascia umerali ephod deorsum, versus partem anteriorem eius iuxta iuncturam eius supra balteum ephod, (Liber Exodus 28, 27)
super frontem Aaron. Portabitque Aaron iniquitatem contra sancta, quae sanctificabunt filii Israel in cunctis muneribus et donariis suis. Eritque lamina semper in fronte eius, ut placatus eis sit Dominus. (Liber Exodus 28, 38)
et utentur eis Aaron et filii eius, quando ingredientur tabernaculum conventus, vel quando appropinquant ad altare, ut ministrent in sanctuario, ne iniquitatis rei moriantur: legitimum sempiternum erit Aaron et semini eius post eum. (Liber Exodus 28, 43)
Sumes et adipem totum, qui operit intestina, et reticulum iecoris ac duos renes et adipem, qui super eos est, et offeres comburens super altare; (Liber Exodus 29, 13)