pronađen 12053 Rezultati za: Qui
Dixitque Adonibezec: “Septuaginta reges, amputatis manuum ac pedum pollicibus, colligebant sub mensa mea ciborum reliquias. Sicut feci, ita reddidit mihi Deus”. Adduxeruntque eum in Ierusalem, et ibi mortuus est. (Liber Iudicum 1, 7)
Et postea descendentes pugnaverunt contra Chananaeum, qui habitabat in montanis et in Nageb et in Sephela. (Liber Iudicum 1, 9)
Pergensque Iuda contra Chananaeum, qui habitabat in Hebron, cui nomen fuit antiquitus Cariatharbe, percussit Sesai et Ahiman et Tholmai. (Liber Iudicum 1, 10)
Dixitque Chaleb: “Qui percusserit Cariathsepher et ceperit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem”. (Liber Iudicum 1, 12)
Quae cum veniret, incitavit eum, ut peteret a patre suo agrum. Demisit ergo se de asino, et dixit ei Chaleb: “Quid habes?”. (Liber Iudicum 1, 14)
At illa respondit: “Da mihi benedictionem; quia terram arentem dedisti mihi, da et irriguam aquis”. Dedit ergo ei Chaleb irriguum superius et irriguum inferius. (Liber Iudicum 1, 15)
Abiit autem Iudas cum Simeone fratre suo et percusserunt simul Chananaeum, qui habitabat in Sephath, et percusserunt urbem anathemate. Vocatumque est nomen eius Horma (id est Anathema). (Liber Iudicum 1, 17)
Fuitque Dominus cum Iuda, et montana possedit; nec potuit expellere habitatores vallis, quia falcatis curribus abundabant. (Liber Iudicum 1, 19)
Dederuntque Chaleb Hebron, sicut dixerat Moyses, qui expulit ex ea tres filios Enac. (Liber Iudicum 1, 20)
Qui cum ostendisset eis, percusserunt urbem in ore gladii; hominem autem illum et omnem cognationem eius dimiserunt. (Liber Iudicum 1, 25)
Qui dimissus abiit in terram Hetthim et aedificavit ibi civitatem vocavitque eam Luzam, quae ita appellatur usque in praesentem diem. (Liber Iudicum 1, 26)
Ephraim etiam non expulit Chananaeum, qui habitabat in Gazer, sed habitavit Chananaeus in medio eius in Gazer. (Liber Iudicum 1, 29)