pronađen 12053 Rezultati za: Qui
cave, ne irretiaris per eas, postquam te fuerint introeunte subversae, et requiras caeremonias earum dicens: “Sicut coluerunt gentes istae deos suos, ita et ego colam”. (Liber Deuteronomii 12, 30)
Quod praecipio vobis, hoc custodite et facite, nec addas quidquam nec minuas. (Liber Deuteronomii 13, 1)
Si surrexerit in medio tui prophetes aut, qui somnium vidisse se dicat, et dederit tibi signum vel portentum, (Liber Deuteronomii 13, 2)
non audies verba prophetae illius aut somniatoris, quia tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat utrum diligatis eum an non in toto corde et in tota anima vestra. (Liber Deuteronomii 13, 4)
Dominum Deum vestrum sequimini et ipsum timete et mandata illius custodite et audite vocem eius; ipsi servietis et ipsi adhaerebitis. (Liber Deuteronomii 13, 5)
Propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur, quia locutus est, ut vos averteret a Domino Deo vestro, qui eduxit vos de terra Aegypti et redemit te de domo servitutis; ut errare te faceret de via, quam tibi praecepit Dominus Deus tuus; et auferes malum de medio tui. (Liber Deuteronomii 13, 6)
non acquiescas ei nec audias, neque parcat ei oculus tuus, ut miserearis et occultes eum, (Liber Deuteronomii 13, 9)
lapidibus obrutus necabitur, quia voluit te abstrahere a Domino Deo tuo, qui eduxit te de terra Aegypti, de domo servitutis, (Liber Deuteronomii 13, 11)
ut omnis Israel audiens timeat, et nequaquam ultra faciat quippiam huius rei simile in medio tui. (Liber Deuteronomii 13, 12)
Quidquid etiam supellectilis fuerit, congregabis in medio platearum eius et cum ipsa civitate succendes, ita ut universa consumas Domino Deo tuo, et sit tumulus sempiternus: non aedificabitur amplius. (Liber Deuteronomii 13, 17)
Et non adhaerebit de illo anathemate quidquam in manu tua, ut avertatur Dominus ab ira furoris sui et misereatur tui multiplicetque te, sicut iuravit patribus tuis, (Liber Deuteronomii 13, 18)
Ne comedatis quidquid abominabile est. (Liber Deuteronomii 14, 3)