pronađen 164 Rezultati za: Propterea
Propterea parentes eius dixerunt: “Aetatem habet; ipsum interrogate!”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 23)
Propterea me Pater diligit, quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. (Evangelium secundum Ioannem 10, 17)
Propterea et obviam venit ei turba, quia audierunt eum fecisse hoc signum. (Evangelium secundum Ioannem 12, 18)
Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hora hac? Sed propterea veni in horam hanc. (Evangelium secundum Ioannem 12, 27)
Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: (Evangelium secundum Ioannem 12, 39)
Sciebat enim quisnam esset, qui traderet eum; propterea dixit: “Non estis mundi omnes”. (Evangelium secundum Ioannem 13, 11)
Si de mundo essetis, mundus, quod suum est, diligeret; quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. (Evangelium secundum Ioannem 15, 19)
Omnia, quaecumque habet Pater, mea sunt; propterea dixi quia de meo accipit et annuntiabit vobis. (Evangelium secundum Ioannem 16, 15)
Respondit Iesus: “Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi esset datum desuper; propterea, qui tradidit me tibi, maius peccatum habet”. (Evangelium secundum Ioannem 19, 11)
Et inde cum sustulissemus, subnavigavimus Cypro, propterea quod essent venti contrarii; (Actus Apostolorum 27, 4)
Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae. Nam et feminae eorum immutaverunt naturalem usum in eum, qui est contra naturam; (Epistula ad Romanos 1, 26)
Propterea, sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, eo quod omnes peccaverunt. (Epistula ad Romanos 5, 12)