pronađen 10 Rezultati za: Prophecy; De Prophetia De Eliseo De Vitória
Qui cum recessisset ab Eliseo, venit ad dominum suum. Qui ait ei: “Quid tibi dixit Eliseus?”. At ille respondit: “Dixit mihi: Recipies sanitatem”. (Liber II Regum 8, 14)
Reliqua vero operum Salomonis priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan prophetae et in prophetia Ahiae Silonitis, in visione quoque Addo videntis super Ieroboam filium Nabat. (Liber II Paralipomenon 9, 29)
Et, postquam dormivit, prophetavit et notum fecit regi et ostendit illi finem vitae suae et exaltavit vocem suam de terra in prophetia ad delendam impietatem gentis. (Liber Ecclesiasticus 46, 23)
Elias quidem in turbine tectus est, et in Eliseo completus est spiritus eius. In diebus suis non pertimuit principem, et potentia nemo vicit illum; (Liber Ecclesiasticus 48, 13)
et adimpletur eis prophetia Isaiae dicens: "Auditu audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non videbitis. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 14)
Et multi leprosi erant in Israel sub Eliseo propheta; et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus”. (Evangelium secundum Lucam 4, 27)
Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens, quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione aut in scientia aut in prophetia aut in doctrina? (Epistula I ad Corinthios 14, 6)
Itaque linguae in signum sunt non fidelibus sed infidelibus, prophetia autem non infidelibus sed fidelibus. (Epistula I ad Corinthios 14, 22)
hoc primum intellegentes quod omnis prophetia Scripturae propria interpretatione non fit; (Epistula II Petri 1, 20)
non enim voluntate humana prolata est prophetia aliquando, sed a Spiritu Sancto ducti locuti sunt a Deo homines. (Epistula II Petri 1, 21)