pronađen 1212 Rezultati za: Promissionem Promissa Terra
“Fili hominis, quod est proverbium istud vobis in terra Israel dicentibus: “In longum differentur dies, et peribit omnis visio”? (Prophetia Ezechielis 12, 22)
“Fili hominis, terra cum peccaverit mihi, ut praevaricetur praevaricans, extendam manum meam super eam et conteram virgam panis eius et immittam in eam famem et interficiam de ea hominem et iumentum; (Prophetia Ezechielis 14, 13)
tres viri isti si fuerint in ea, vivo ego, dicit Dominus Deus, quia nec filios nec filias liberabunt, sed ipsi soli liberabuntur, terra autem desolabitur. (Prophetia Ezechielis 14, 16)
et dices: Haec dicit Dominus Deus ad Ierusalem: Radix tua et generatio tua de terra Chanaan, pater tuus Amorraeus et mater tua Hetthaea. (Prophetia Ezechielis 16, 3)
Et tulit de semine terrae et posuit illud in terra pro semine, super aquas multas, quasi salicem posuit illud, (Prophetia Ezechielis 17, 5)
In terra bona super aquas multas plantata est, ut faciat frondes et portet fructum et sit in vineam grandem. (Prophetia Ezechielis 17, 8)
“Quid est vo bis quod vulgo dicitis proverbium istud in terra Israel dicentes: “Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt”? (Prophetia Ezechielis 18, 2)
et fregit arces eorum et civitates eorum vastavit. Et obstupuit terra et plenitudo eius a voce rugitus illius. (Prophetia Ezechielis 19, 7)
Et nunc transplantata est in desertum, in terra invia et sitienti. (Prophetia Ezechielis 19, 13)
Et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: In die qua elegi Israel et levavi manum meam pro stirpe domus Iacob et apparui eis in terra Aegypti et levavi manum meam pro eis dicens: Ego Dominus Deus vester; (Prophetia Ezechielis 20, 5)
in die illa levavi manum meam pro eis, ut educerem eos de terra Aegypti in terram, quam provideram eis fluentem lacte et melle, quae est egregia inter omnes terras. (Prophetia Ezechielis 20, 6)
Et feci propter nomen meum, ut non violaretur coram gentibus, in quarum medio erant, et inter quas apparui eis, ut educerem eos de terra Aegypti. (Prophetia Ezechielis 20, 9)