Mosaico decorativo

pronađen 1212 Rezultati za: Promissionem Promissa Terra

  • Contritio super contritionem vocata est, quoniam vastata est omnis terra, repente vastata sunt tabernacula mea, subito tentoria mea. (Liber Ieremiae 4, 20)

  • Haec enim dicit Dominus: “Deserta erit omnis terra, sed tamen consummationem non faciam. (Liber Ieremiae 4, 27)

  • Super hoc lugebit terra, et maerebunt caeli desuper, eo quod locutus sum, statui et non paenitet me nec avertar ab eo”. (Liber Ieremiae 4, 28)

  • Quod si dixeritis: “Quare fecit nobis Dominus Deus noster haec omnia?”, dices ad eos: “Sicut dereliquistis me et servistis diis alienis in terra vestra, sic servietis alienis in terra non vestra”. (Liber Ieremiae 5, 19)

  • Stupor et mirabilia facta sunt in terra: (Liber Ieremiae 5, 30)

  • Audi terra: “Ecce ego adducam mala super populum istum, fructum cogitationum eorum, quia verba mea non audierunt et legem meam proiecerunt. (Liber Ieremiae 6, 19)

  • Ut quid mihi tus, quod de Saba venit, et calamus suave olens de terra longinqua? Holocautomata vestra non sunt accepta, et victimae vestrae non placent mihi”. (Liber Ieremiae 6, 20)

  • Haec dicit Dominus: “Ecce populus venit de terra aquilonis, et gens magna consurget a finibus terrae; (Liber Ieremiae 6, 22)

  • habitare vos faciam in loco isto, in terra, quam dedi patribus vestris a saeculo usque in saeculum. (Liber Ieremiae 7, 7)

  • quia non sum locutus cum patribus vestris et non praecepi eis in die, qua eduxi eos de terra Aegypti, de verbo holocautomatum et victimarum. (Liber Ieremiae 7, 22)

  • a die, qua egressi sunt patres eorum de terra Aegypti, usque ad diem hanc. Et misi ad vos omnes servos meos prophetas, per diem consurgens diluculo et mittens; (Liber Ieremiae 7, 25)

  • Et quiescere faciam de urbibus Iudae et de plateis Ierusalem vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae: in desolationem enim erit terra”. (Liber Ieremiae 7, 34)


"Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador." São Padre Pio de Pietrelcina