pronađen 1212 Rezultati za: Promissionem Promissa Terra
Per tria movetur terra, et quattuor non potest sustinere: (Liber Proverbiorum 30, 21)
Generatio praeterit, et generatio advenit, terra autem in aeternum stat. (Liber Ecclesiastes 1, 4)
Et omnia pergunt ad unum locum: de terra facta sunt omnia, et in terram omnia pariter revertuntur. (Liber Ecclesiastes 3, 20)
Multoque melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere. (Liber Ecclesiastes 5, 4)
Nullus enim homo iustus in terra, qui faciat bonum et non peccet. (Liber Ecclesiastes 7, 20)
Cum apposui cor meum, ut scirem sapientiam et intellegerem occupationem, quae versatur in terra, quod diebus et noctibus somnum non capit oculis, (Liber Ecclesiastes 8, 16)
Vae tibi, terra, cuius rex puer est, et cuius principes mane comedunt. (Liber Ecclesiastes 10, 16)
Beata terra, cuius rex nobilis est, et cuius principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum et non ad luxuriam. (Liber Ecclesiastes 10, 17)
Flores apparuerunt in terra, tempus putationis advenit; vox turturis audita est in terra nostra, (Canticum Canticorum 2, 12)
creavit enim, ut essent omnia, et sanabiles sunt generationes orbis terrarum, et non est in illis medicamentum exterminii, nec inferorum regnum in terra: (Liber Sapientiae 1, 14)
Et difficile conicimus, quae in terra sunt, et, quae in prospectu sunt, invenimus cum labore; quae autem in caelis sunt, quis investigabit? (Liber Sapientiae 9, 16)
propter quem, cum demergeretur terra, sanavit eam iterum sapientia per contemptibile lignum iustum gubernans. (Liber Sapientiae 10, 4)