pronađen 5078 Rezultati za: Pro
Et dixit ad eos: “Haec sunt verba, quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia, quae scripta sunt in Lege Moysis et Prophetis et Psalmis de me”. (Evangelium secundum Lucam 24, 44)
Et ecce ego mitto promissum Patris mei in vos; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtutem ex alto”. (Evangelium secundum Lucam 24, 49)
In propria venit, et sui eum non receperunt. (Evangelium secundum Ioannem 1, 11)
Et de plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia; (Evangelium secundum Ioannem 1, 16)
Et interrogaverunt eum: “Quid ergo? Elias es tu?”. Et dicit: “Non sum”. “Propheta es tu?”. Et respondit: “Non”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 21)
Ait: “Ego vox clamantis in deserto: “Dirigite viam Domini”, sicut dixit Isaias propheta”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 23)
et interrogaverunt eum et dixerunt ei: “Quid ergo baptizas, si tu non es Christus neque Elias neque propheta?”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 25)
Et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur Israel, propterea veni ego in aqua baptizans”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 31)
Invenit Philippus Nathanael et dicit ei: “Quem scripsit Moyses in Lege et Prophetae invenimus, Iesum filium Ioseph a Nazareth”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 45)
Et prope erat Pascha Iudaeorum, et ascendit Hierosolymam Iesus. (Evangelium secundum Ioannem 2, 13)
Qui habet sponsam, sponsus est; amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est. (Evangelium secundum Ioannem 3, 29)
Dicit ei mulier: “Domine, video quia propheta es tu. (Evangelium secundum Ioannem 4, 19)