pronađen 187 Rezultati za: Posuit
Domum quoque operuit Salomon intrinsecus auro purissimo et posuit catenas aureas ante Dabir. (Liber I Regum 6, 21)
Et super capita columnarum opus in modum lilii posuit; per fectumque est opus columnarum. (Liber I Regum 7, 22)
Fecit quoque decem luteres aereos; quadraginta batos capiebat luter unus, eratque quattuor cubitorum; singulosque luteres per singulas, id est decem bases posuit. (Liber I Regum 7, 38)
Et constituit decem bases, quinque ad dexteram partem templi et quinque ad sinistram; mare autem posuit ad dexteram partem templi contra orientem ad meridiem. (Liber I Regum 7, 39)
Et posuit Salomon omnia vasa; propter multitudinem autem nimiam ignorabatur pondus aeris. (Liber I Regum 7, 47)
Sit Dominus Deus tuus benedictus, cui placuisti, et posuit te super thronum Israel, eo quod dilexerit Dominus Israel in sempiternum et constituit te regem, ut faceres iudicium et iustitiam”. (Liber I Regum 10, 9)
Et nunc, pater meus posuit super vos iugum grave, ego autem addam super iugum vestrum; pater meus cecidit vos flagellis, ego autem caedam scorpionibus”. (Liber I Regum 12, 11)
Tulit ergo prophetes cadaver viri Dei et posuit illud super asinum et reversus intulit in civitatem prophetae senis, ut plangerent eum et sepelirent. (Liber I Regum 13, 29)
Et posuit cadaver eius in sepulcro suo, et planxerunt eum: “Heu, heu, mi frater!”. (Liber I Regum 13, 30)
Et posuit aram Baal in templo Baal, quod aedificaverat in Samaria, (Liber I Regum 16, 32)
In diebus eius aedificavit Hiel de Bethel Iericho; in Abiram primitivo suo fundavit eam et in Segub novissimo suo posuit portas eius, iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu Iosue filii Nun. (Liber I Regum 16, 34)
Et ait ad eam: “Da mihi filium tuum”. Tulitque eum de sinu illius et portavit in cenaculum, ubi ipse manebat, et posuit super lectulum suum; (Liber I Regum 17, 19)