Mosaico decorativo

pronađen 2849 Rezultati za: Populus Israel

  • Convenitque universus Israel ad civitatem quasi unus homo, eadem mente unoque consilio, (Liber Iudicum 20, 11)

  • Tradite homines filios Belial in Gabaa, qui hoc flagitium perpetrarunt, ut moriantur, et auferatur malum de Israel”. Qui noluerunt fratrum suorum filiorum Israel audire mandatum, (Liber Iudicum 20, 13)

  • sed ex cunctis urbibus, quae suae sortis erant, convenerunt in Gabaa, ut illis ferrent auxilium et contra universum Israel populum dimicarent. (Liber Iudicum 20, 14)

  • Virorum quoque Israel, absque filiis Beniamin, recensita sunt quadringenta milia educentium gladios et paratorum ad pugnam. (Liber Iudicum 20, 17)

  • Statimque filii Israel surgentes mane castrametati sunt contra Gabaa; (Liber Iudicum 20, 19)

  • Egressique filii Beniamin de Gabaa occiderunt de filiis Israel die illo viginti duo milia viros. (Liber Iudicum 20, 21)

  • Rursum filii Israel confortati in eodem loco, in quo prius certaverant, aciem direxerunt, (Liber Iudicum 20, 22)

  • Cumque filii Israel altero die contra filios Beniamin ad proelium processissent, (Liber Iudicum 20, 24)

  • Quam ob rem omnes filii Israel, universus populus, venerunt in Bethel et sedentes flebant coram Domino ieiunaveruntque die illo usque ad vesperam et obtulerunt ei holocausta et pacificas victimas (Liber Iudicum 20, 26)

  • Posueruntque filii Israel insidias per circuitum urbis Gabaa (Liber Iudicum 20, 29)

  • Omnes itaque viri Israel surgentes de sedibus suis tetenderunt aciem in loco, qui vocatur Baalthamar. Insidiae quoque eruperunt de loco suo, de regione in occidente Gabaa. (Liber Iudicum 20, 33)

  • Venerunt ergo adversus Gabaa decem milia virorum electorum de universo Israel. Ingravatumque est bellum contra filios Beniamin, et non intellexerunt quod ex omni parte illis instaret interitus. (Liber Iudicum 20, 34)


"Não queremos aceitar o fato de que o sofrimento é necessário para nossa alma." São Padre Pio de Pietrelcina