pronađen 2849 Rezultati za: Populus Israel
semen Israel, servi eius, filii Iacob, electi illius. (Liber I Paralipomenon 16, 13)
Et constituit illud Iacob in praeceptum et Israel in pactum sempiternum (Liber I Paralipomenon 16, 17)
Benedictus Dominus, Deus Israel, ab aeterno usque in aeternum””. Et dixit omnis populus: “Amen!” et “Laus Domino!”. (Liber I Paralipomenon 16, 36)
Reversusque est omnis populus unusquisque in domum suam et David, ut benediceret etiam domui suae. (Liber I Paralipomenon 16, 43)
neque enim mansi in domo ex eo tempore, quo eduxi Israel usque ad hanc diem, sed fui semper migrans de tabernaculo in tabernaculum et de habitatione in habitationem. (Liber I Paralipomenon 17, 5)
Ubicumque ambulabam in omni Israel, numquid locutus sum uni iudicum Israel, quibus praeceperam, ut pascerent populum meum, et dixi: Quare non aedificastis mihi domum cedrinam? (Liber I Paralipomenon 17, 6)
Nunc itaque, sic loqueris ad servum meum David: Haec dicit Dominus exercituum: Ego tuli te, cum in pascuis sequereris gregem, ut esses dux populi mei Israel; (Liber I Paralipomenon 17, 7)
Et dedi locum populo meo Israel et plantavi eum, ut habitaret in eo, et ultra non commovebitur, nec filii iniquitatis atterent eos sicut in principio (Liber I Paralipomenon 17, 9)
et ex diebus, quibus dedi iudices populo meo Israel et humiliavi universos inimicos tuos. Annuntio ergo tibi quod aedificaturus sit domum tibi Dominus. (Liber I Paralipomenon 17, 10)
Quis autem est alius ut populus tuus Israel, gens una in terra, ad quam perrexit Deus, ut liberaret sibi populum, ut faceres tibi nomen magnum et terribile eiciens nationes a facie populi tui, quem de Aegypto liberasti? (Liber I Paralipomenon 17, 21)
Et posuisti populum tuum Israel tibi in populum usque in aeternum; et tu, Domine, factus es Deus eius. (Liber I Paralipomenon 17, 22)
Permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, et dicatur: “Dominus exercituum, Deus Israel, est Deus pro Israel, et domus David servi tui permanens coram te”. (Liber I Paralipomenon 17, 24)