pronađen 1932 Rezultati za: Poder De Deus
In misericordiis autem tuis plurimis non fecisti eos in consumptionem nec dereliquisti eos; quoniam Deus misericors et clemens es tu. (Liber Nehemiae 9, 31)
Nunc itaque, Deus noster magne, fortis et terribilis, custodiens pactum et misericordiam, ne parvipendas omnem laborem, qui invenit nos, reges nostros et principes nostros et sacerdotes nostros et prophetas nostros et patres nostros et omnem populum tuum a diebus regum Assyriae usque in diem hanc. (Liber Nehemiae 9, 32)
Et obtulerunt in die illa sacrificia magna et laetati sunt; Deus enim laetificaverat eos laetitia magna; sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt, et audita est laetitia Ierusalem procul. (Liber Nehemiae 12, 43)
eo quod non occurrerint filiis Israel cum pane et aqua et conduxerint adversum eos Balaam ad maledicendum eis, et convertit Deus noster maledictionem in benedictionem. (Liber Nehemiae 13, 2)
Memento mei, Deus meus, pro hoc; et ne deleas opera mea bona, quae feci in domo Dei mei et in ministeriis eius! (Liber Nehemiae 13, 14)
Numquid non haec fecerunt patres nostri, et adduxit Deus noster super nos omne malum hoc et super civitatem hanc? Et vos additis iracundiam super Israel profanando sabbatum!”. (Liber Nehemiae 13, 18)
Dixi quoque Levitis, ut mundarentur et venirent ad custodiendas portas et sanctificandam diem sabbati. Et pro hoc ergo memento mei, Deus meus, et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum! (Liber Nehemiae 13, 22)
“Numquid non in huiuscemodi re peccavit Salomon rex Israel? Et certe in gentibus multis non erat rex similis ei, et dilectus Deo suo erat, et posuit eum Deus regem super omnem Israel; et ipsum ergo duxerunt ad peccatum mulieres alienigenae. (Liber Nehemiae 13, 26)
Recordare, Domine Deus meus, adversum eos, qui polluunt sacerdotium et pactum sacerdotale et leviticum! (Liber Nehemiae 13, 29)
et pro oblatione lignorum in temporibus constitutis et pro primitiis. Memento mei, Deus meus, in bonum. (Liber Nehemiae 13, 31)
Eodem tempore, porrectis manibus ad fenestram, deprecata est et dixit: “Benedictus es, Domine, Deus misericors, et benedictum est nomen tuum sanctum et honorabile in saecula. Benedicant tibi omnia opera tua in aeternum. (Liber Thobis 3, 11)
Et dixit illi: “Ibo cum illo, ne timueris; salvi ibimus et salvi revertemur ad te, quoniam via tuta est”. Et dixit ei: “Benedictio sit tibi, frater!”. Et vocavit filium suum et dixit illi: “Fili, praepara, quae ad viam, et exi cum fratre tuo. Deus autem, qui in caelo est, protegat vos ibi et reducat vos ad me salvos; et angelus illius comitetur vos cum sanitate, fili!”. Et exiit, ut iret viam suam, et osculatus est patrem suum et matrem. Et dixit illi Thobi: “Vade sanus!”. (Liber Thobis 5, 17)