pronađen 212 Rezultati za: Pede arcam Iordanis fluvium

  • Feci igitur arcam de lignis acaciae; cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum, ascendi in montem habens eas in manibus. (Liber Deuteronomii 10, 3)

  • Reversusque de monte descendi et posui tabulas in arcam, quam feceram; quae hucusque ibi sunt, sicut mihi praecepit Dominus. (Liber Deuteronomii 10, 5)

  • Eo tempore separavit Dominus tribum Levi, ut portaret arcam foederis Domini et staret coram eo in ministerio ac benediceret in nomine illius usque in praesentem diem. (Liber Deuteronomii 10, 8)

  • Terra enim, ad quam ingredieris possidendam, non est sicut terra Aegypti, de qua existis, ubi, iacto semine, in hortorum morem aquae pede ducuntur irriguae; (Liber Deuteronomii 11, 10)

  • Non misereberis eius, sed animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede exiges. (Liber Deuteronomii 19, 21)

  • accedet mulier ad eum coram senioribus et tollet calceamentum de pede eius spuetque in faciem illius et dicet: “Sic fit homini, qui non aedificat domum fratris sui”. (Liber Deuteronomii 25, 9)

  • Et scripsit Moyses legem hanc et tradidit eam sacerdotibus filiis Levi, qui portabant arcam foederis Domini, et cunctis senioribus Israel; (Liber Deuteronomii 31, 9)

  • praecepit Levitis, qui portabant arcam foederis Domini, dicens: (Liber Deuteronomii 31, 25)

  • A deserto et Libano isto usque ad fluvium magnum Euphraten, omnis terra Hetthaeorum usque ad mare Magnum contra solis occasum erit terminus vester. (Liber Iosue 1, 4)

  • Hi autem, qui missi fuerant, secuti sunt eos per viam, quae ducit ad vadum Iordanis; illisque egressis, statim porta clausa est. (Liber Iosue 2, 7)

  • et praeceperunt populo: “Quando videritis arcam foederis Domini Dei vestri et sacerdotes stirpis leviticae portantes eam, vos quoque consurgite et sequimini eam (Liber Iosue 3, 3)

  • — sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum fere milium, et cavete, ne appropinquetis ad eam — ut sciatis per quam viam ingrediamini, quia prius non ambulastis per eam”. (Liber Iosue 3, 4)


“O homem sem Deus é um ser mutilado”. São Padre Pio de Pietrelcina